{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 5.16.53-99","citation":"Jacob Balde, Poemata 5.16.53-99","ref":"5.16.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.53.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Sed finge posse: cur velis? Tamen iuvat\nSaevitia facilis, et madentes lacrimis\nRudibus timores, et decens licentia,\nGratusque pallor, atque iucundi metus.\nHuc huc sopores, quotquot estis, Gratiae:\nInstemus operi, ludicrumque transfugam\nByssi recentis vinciamus compede.\nAglaia, myrto necte crines uvidos:\nThalia collum cingat, Euphrosyne latus.\nSuper ipsa totam mollis infundam Cyprum.\nContinentia.\nAperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta Dignitas Continentiae, serena et non dissolute hilaris et cetera. Et non poteris, quod isti et istae? An vero isti et istae, et cetera.\nCanidia turpis, publicum Mundi malum,\nEffrons Voluptas, parce vocibus sacris\nInfixa caelo devocare sidera.\nSpargis venenum, quod nec Alcides bibit\nVestitus atro munere uxoris suae:\nNeque aut Jolcos misit, aut Hiberia.\nCirce valenti carminum sono potens\nInduere seris remiges Ulyssei;\nAbsiste tandem, teque luci subtrahe.\nHuc noster, Augustine, conversos refer\nHuc tristis oculos, et per aetherium mare\nPuerumque coetus ac Puellarum vide,\nAnusque viduas, et verecundas nurus:\nQuas nulla turpis cepit insolentiae\nCupido. Tu non poteris, heu timidum genus,\nQuod isti et ista? An isti et istae ferrei,\nAut quae tremiscis, viribus nixi suis\nVicere fragilis blanda Naturae mala?\nDeus Deorum me volentibus dedit\nMorum magistram; meque praescit choro\nAgnum sequenti per Sionis pascua,\nQuocumque passu laneo figit pedem.\nDignos et ipsa mentis igneis excito,\nCasto decore sobrioque pulchrior:\nNec vero sterilis, signa Mundi suspice:\nQuot astra cernis, pura cum nox albicat,\nTot pario natos de marito Numine\nFecunda Mater, liberos similes mihi:\nSerena frontem, sparsa florentes comas,\nEt virginali vincta zona gaudia.\nPars in virenti colle vellus aureum\nPectunt ligustris, et protervia rosae:\nPars astra nectunt et capillis illigant.\nInvito: sequere si coronari cupis.\nExpando plenas liliis ad te manus.","prev":{"citation":"Poemata 5.16.1-52","label":"Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Dialogus Voluptatis et Constantiae. Exemplo Horatii in lib. Epod. Od. XII. inter, lines 5.16.1-5.16.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.1"},"next":{"citation":"Poemata 5.16.100-104","label":"Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon., Dialogus Voluptatis et Constantiae. Exemplo Horatii in lib. Epod. Od. XII. inter, lines 5.16.100-5.16.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/5.16.100"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}