{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 8.4","citation":"Jacob Balde, Poemata 8.4","ref":"8.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/8.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/8.4.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":362,"text":"Unde Germanus memorate Musae,\nNon prius visis scatet hortus herbis?\nUnde tot natas rear esse Lappas?\nDicite Vati.\nTemporum quid non minuit vetustas!\nNulla nostrates Iuvenis rigore\nVicerat: iam vix levitate vitae\nVicerit ulla.\nApulas quondam numerare matres,\nTotque non comptas licuit Sabinas:\nScorta quot famae modo prostitutae\nCastra sequuntur.\nAnte centenas fuit illa messes\nVirginum florens seges atque messis:\nNulla pingebat placitura castum\nUnguine vultum.\nNulla vel pago tenui Lycoris\nNata, vendebat pretico pudorem:\nCruda lenoni, scelerisque probrum\nFerre superba.\nAltior sanguis, Iove digna proles,\nArduae certans humeris Dianae,\nNon recusabat famulae diurnos\nFerre labore.\nIlla tantisper posita recenti\nPurpura, tritam retinens lacernam,\nPrima discussis tenebris sub ortum\nStabat in agro.\nHic et aestivum tolerare sidus\nEt sitim, plenis operata spicis;\nDonec increscens reducem vocavit\nMontibus umbra.\nTeutonum fontes, properate retro!\nNam retro virtus Veterumque fama\nCessit, et morum tenues in auras\nGloria fugit.\nVirginum multae sibi nomen aptant:\nVirginum mores aliis relinquunt.\nUberis sexus quota se fatetur\nTeutone natam!\nIn foro fontem veniunt ad unum\nDissono cultu, Thymele Latina,\nTusca Barine, Lalage Britanna,\nFranca Neaera,\nConde luctantes meretrix papillas.\nDisplicet, quae se tegit indicare.\nArguit caecos animi recessus\nPectus apertum.\nQuid magis fictum? Lacrimae docentur\nNescias veri simulare guttas.\nRegnat alternis, leve Maius extra,\nIntus Aprilis.\nTalis incedat soboles Iaphetis?\nSemper inconstans, variaeque lunae,\nProna mulceri novitate rerum\nFemina gaudet.\nCum fenestratas lapis Indus aureis\nHausit et mixti tremulis elenchi\nSardiis ludunt; vetitum profana\nQuidlibet ausit.\nHaec tamen Solis minimum calorem\nIncrepans, quovis morietur aestu:\nFrigidam pavo nisi motus alis\nVentilet auram.\nOmne languenti nimium. Gravatur\nCarbaso; damnat leviora pennis\nTexta, sublimem quibus ad volatum Utitur Eurus.\nPompa ducenda est? Ferat una, quot nec\nMula portabit onerata vestes.\nPone turritam Cybelen videbis,\nAnte Dionen.\nSpecto cristatam. Superi, tenetis!\nTam sacrum nullos fabricavit Aetna\nSulphur in usus!\nSubter ingentem petasum capillus\nHorridae praefert aliquid Medusae.\nFallor, an caudam capiti pudico\nFixit equinam?\nQuale portentum mulier iubata!\nForsan et sicam teneat latentem.\nImmo iam quaedam caligata prodit:\nAdspice ferrum;\nHaeret affixum lateri Camillae.\nFlava bellantis Rosimunda Rheni,\nMiles o nostris Alamanna campis\nFulvia salve.\nSic decet palo solidare vires,\nEt manu totum pepulisse sexum:\nQuando iam torpor nimius viriles\nFluxit in enses.","prev":{"citation":"Poemata 8.3","label":"Silvarum Liber III. De moribus veteris ac novae Germaniae. Nobilissimo Iuveni, Ode III. Exteri mores in Germaniam illati, contra insulsum hominum genus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/8.3"},"next":{"citation":"Poemata 8.5","label":"Silvarum Liber III. De moribus veteris ac novae Germaniae. Nobilissimo Iuveni, Ode V. Disciplina militaris nostro aevo profligata.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/8.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/8.5"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}