{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 9.0.7-9","citation":"Jacob Balde, Poemata 9.0.7-9","ref":"9.0.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/9.0.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/9.0.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/9.0.7.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Alterum enim, quia populare ac facetum est, ferme in ore populi tantum ciet risum; ut facilem motu, sic cum mimo ac fabula mox evanescentem. Alterum, actione seria, bene moratum spectatorem, copiosus inundat: qui dum patheticus impletur numeris, praesentia praeteritis conferens; sentit liquescere cor, percellique, si non vero gaudio; attamen tristitia pene mulcenti, et quam libenter foveat, minime odiosa. Eo propemodum genio feruntur, et exaestuant hi Threni: non nuda simplicique voce recitandi; sed inter exsequiales gemitus eluctandi. Pone ergo tibi ante oculos Matronam, qualis Hecuba Priami, vel Hectoris Andromache fuit , exercitato quidem vultu; quem tamen optimum dicere posses, nisi lacrimarum madore destructum, dolor et ira truculentius pinxissent. Finge, postquam laetitiae chorus in theatro, ad Heroidas interventum subito conticuit, inambulantem, et Camenarum mutatione suspensam: hinc urbium, inde civium cadavera congestis acervis fumantia intuentem: quorum aspectu irrequieta iam ploret, iam stupeat. Modo lumina tollat in coelum, modo deiecta sepulchris affigat. Vix resederit, et languida repente procumbat: rursus consurgens, se maior mutansque ferociter vestigia, omni ac nullo situ certa, nunc utramque palmam protendat; nunc digitorum articulos, gremio tenus demissos innectat. Si accendant crebri singultus, interpolata et anhelantia verba, varia tempestas oris, exerrans facies, capillitium sparsum, subinde inanes moestique risus: ipsa, reor, discordium malorum confusa maiestas, timendum faciet Faciet et miserandam. Talem Germaniam exhibeo, plorat, gemit, irascitur, suspirat: supplex, et magnanima , sibi allisque insultat. Nunc ipsa Vates; quandoque amici et hostes coloquuntur. Flebile chaos ita miscui, ut summae rerum perturbationi, perturbatus querendi responderet modus. Pleraque propter ripas Isarae mediatus sum, ex fluminis cursu Euphraten animo spectandum subiciens, olim Babylonica capti vitate, et Iudaeorum ululantium clamoribus famosum. Nascuntur ibi et salices: e quibus Citharam meam, in luctum versam, suspendi.","prev":{"citation":"Poemata 9.0.4-6","label":"9.0.4 to 9.0.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/9.0.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/9.0.4"},"next":{"citation":"Poemata 9.1.1-69","label":"Silvarum Liber IV. Threni, sive lamentationis Videntis vastationem Germaniae, Threnodia II., lines 9.1.1-9.1.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/9.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/9.1.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}