{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.14","citation":"Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.14","ref":"1.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.14.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Solatium Podagricorum: Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Quot capita, tot sententiae. immo, quia capita hic pedibus cedunt; tot sententiae, quot pedes. Quae igitur summa rei? quod solacium? breviter dicam. Multi Medici plurima promittunt: plurimi pauca praestant. pauci aliqua. Sed ante omnia, Defensionem Geilfusianam audiamus, culpam in ipsosmet Podagricos transferentem. Medicis, inquit, quamvis in hanc curam destinatis, Patientes nullam vel exiguam fidem habent. Simul atque primos arthritici paroxysmi stimulos sentiunt, frigore vel calore acuto perstricti: agnoscendum prima facie malum, ut possunt, dissimulant. exosum Podagrae nomen aversantur. induunt hypocritae peregrinum colorem, honestiore pallio morbus obtegitur. peccavit hesterni vini patera; cerevisia pallidior, nubilus aer, sanguis pavefactus. denique Autumnus morbifer, quantus quantus ad hastam citatur, et in foro hypocausti reus peragitur: fit nequam. His excitati, praesens malum, tamquam temporibus anni debitum, ipsimet propulsare student; sudore, embammate myristico, garo sambuceo, aliisve muliebribus medicamentis. Quin et a verae fidei ac monetae medicis, ad aniculas et Canidias transitur. alipten obvium, Cingarum, agyrtam, unguentarium quemcumque implorant; inepta remedia adhibentes; et plerumque nocitura. Conficiuntur potiones ex herbis multo calore pollentibus: praesentissima toxica. Dum autem fomentis inutilibus implicantur, eradicandum malum crescit: pascitur sagina, nequitiam corroborat. denique ardentius erumpit. Post ea primum ad Aesculapium cum gallo sacrificando venitur. maioribus an minoribus hostiis facias, tantundem est. Podagra regnat inexpugnabilis. Consulitur quidem ex schola Galeni aliquis. hic vero dum molitur cum Comico, dum comitur: omnia trutinat, corpora purgat, Hippocratis aphorismos insusurrat, et strenue nihil agit, annus est, sin non continuo omnes mali fibras evellat, et Scazonti aequos pedes reddat, iubetur exesse: vapulat ignominia. Alius super alium inducitur. Optimus Medicorum, erit conviva demulcens, laudator hians, promissor inanis. Sic aeger dives morborum, dulcedine spei illectus, venalem sanitatem, quam in pollicitis licet vanis iam recipit, talento licitatur. Post multa adhibita adhibendaque, mutatis mutandis, ad extremum descenditur in hanc sententiam: Podagram, proverbio etiam vulgi iam toties flagellatam, curari non posse. Quid igitur superest? sollicitudo illuc vergit, atque intenditur, non sine aliqua pompa, ut dolor saltem leniatur. Quo utcumque mitigato, itur in antiquam silvam . quidquid cella et penus habent reconditum, geniali gulae affertur. Promus condus sub rosa regnat; ex formula vivendi consueta: Ne quid pereat. Mensae divitis Epulonis, nec mica subtrahitur. Quae stomachi exsultantis desperatio, morbum haud dubie exacuit; facit rebellem, contumacem, intractabilem. sed hae querimoniae sunt. Ad rem veniamus.","prev":{"citation":"Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.13.2.4-5","label":"1.13.2.4 to 1.13.2.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.13.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.13.2.4"},"next":{"citation":"Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.15","label":"SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XV. Quaeritur iterato et serio, an Podagra curari possit.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.15"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml","quality":"ocr"}}