{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.27","citation":"Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.27.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Solatium Podagricorum: Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Respondeo: in Temperatis. paradoxum hoc videbitur. ratio tamen ex Geilfusianis principiis deducenda est. Nam nimius calor Congenses, Abyssinos, Cafres, Peruvianos immodice torret, et excoquit; ut nihil aut parum subfidat in plantas. Sauromatas vero Thraces, Scythas, Grienlandos, quos vocant, Tauricanos, Concanos (adde, si vis, et Polonos, ut indagavi) et quemcumque Populum Polo arctico natalis dies propius admovet; Natura etiam calidissimis stomachis munivit. quo salvo, salva sunt omnia. assuefacti frigoribus omnia concoquunt. Durantur laboribus, et hiemem in pellibus suis contemnunt. Deliciae ipsis sunt, a quibus nos delicati abhorremus. Ad hos Populos, putas, mollis et sagax, et tenera, et ingeniosa morborum Regina Podagra divertet? nempe quibus condimentis inescabitur? quibus illecebris? rigore nivium? ursorum venatu? per concreta glacie flumina? Itaque verius Podagra, ne quidem in Amazones nivibus assuetas audax, viros aggreditur, in temperata Zone, sedentes sub vite et ficu, et poculis indulgentes. Quercum glandiferam refugiet. populum, potantibus umbram praebentem, amabit. Videbimus, inquam, hoc tormenti genus grassari in plagas somnolenti teporis: plerasque Europae partes pervadere: ubi male vivitur, et bene bibitur: cenatur mane; noctu ientatur. peregrinis mercibus onerantur lances: ipsae deliciae prae copia luxus desipiunt. Quis stomachus, quae palus Maeotica, quis lacus Acronianus sufficiat capiundis tot nugis!","prev":{"citation":"Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.26","label":"SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXVI. An usus Tabaci Podagrico conveniens, suadendus, necessarius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.26"},"next":{"citation":"Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.28","label":"SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXVIII. Quotum Dignitatis gradum inter acutissimos morbos obtineat Podagra.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/solatium-podagricorum-libri-duo/1.28"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldesolatium_1.xml","quality":"ocr"}}