{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 1.3.2.97-140","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 1.3.2.97-140","ref":"1.3.2.97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.97.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Omne tulit punctum NIGER hic, dixere periti.\nInter censores, CANDIDUS ipse fuit.\nContulerant alios; non aequavere vel ipsi\nQuis superant alios! tam lepor omnis inest.\nAspice: sunt huius veri, non huius, ocelli!\nHaec facies viva est: ista cadaver olet.\nCura dolorque procul. DIVINUS PUSIO vere\nRidet et halanti subsilit ore rosa\nVirgo, tamen Virgo est, et vultu MATER eodem.\nEx illo scires non sterilem esse Deam.\nSed nil matris habet luctum redolentis, et Evam:\nNec tamen et vacuum Virginis uber habet.\nMiscet utrumque color. genitrix et virgo resultant.\nHaec peperit Numen: nesciit ista virum.\n8. Iamne vides, Artis quae sit praestantia nostrae.\nNec decus artificis vilius esse scias.\nQuin et feminei fuerit non ultima sexus\nGloria: cui laudi pingere posse datur,\nPeniculo, vel acu: sicco madidoque colore.\nInferior tamen est pensa trahentis honos.\nMarcia Varronis , Miconis Timareta , Cratonis\nIrene , titulos hinc habuere suos.\n9. Sed neque opes desunt: nec quae commixta colores\nTemperet, auriflui deficit unda Tagi .\nUnus saepe Puer pharetratus et aliger, aere\nImmenso stabit; Tyndareum ve caput.\nAugetur pretium censendo: exaggerat Auctor,\nLaetior hac vita est! ditior esse potest!\n10. Exemplum nostri sit Belga RUBENIUS aevi,\nIngenio felix, divitiisque potens.\nAnte suas Scaldis revocabit corniger undas\nIn caput, et retro fluminis agmen aget:\nQuam damnet tenebris, et adhuc memorabile nomen\nRubigo tanti deleat ulla viri.\nUt Iovis ex almo Cerebro Tritonia Pallas\nProsiliit, solo Filia nata Patre:\nSic varias proprio formas e vertice fudit,\nEt quasi progenuit corpora mente sua .\nEminet ex tabulis, et anhelat truncus, et Icon\nClamat, se natam Deucalione novo.\nScilicet hic lapides proiecit, et iste colores:\nRefert in iactu, pone vel ante, nihil.\nConsurgunt utrinque homines, animantur, et exstant.\nMembra lacertosos posse movere putes.","prev":{"citation":"Urania Victrix 1.3.2.47-96","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.47-1.3.2.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.47"},"next":{"citation":"Urania Victrix 1.3.2.141-186","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.141-1.3.2.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.141"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}