{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 1.4.1","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 1.4.1","ref":"1.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.4.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"URania non multis cunctatur: sed rotunde abnegat petitum coniugium. Denique vitia plerisque Pictoribus communia in medium profert, et sugillat. quibus vel solis prudenter expensis, nubere merito detrectet. 1. Uranie prima blandimenta Cinnae Pictoris irridet. 2. Simio Naturae nubere detrectat. 3. Quid enim PRINCEPS COLORATUS, vanum Artis vocabulum? 4. Uraniam non moveri praeconio formae: quod adulatoria vanitate dedisset. Se nec Atalantam, nec Schoeneiam esse. Nomina Teutonum invidiosa refugere, in aucupium pudicitiae proposita. 5. Symphorianum Cinnam iactasse quidem Italos , Germanos que artifices: quos inter tamen ipse nondum ponatur. Quo vero posito, frustra nihilominus sollicitari Virginem, iam maiori Domino desponsam. 6. Insuper constare vulgo pictorum plurium paupertatem minime coloratam: cuius famae discrimine merito terreantur. 7. Ipsum CHRISTOPHORUM SCHWARZIUM , quem tantopere commendasset, Pictorem eximium, pauperem ad extrema deductum, in extremis obiisse. 8. Paucos dari RUBENIOS Belgas ; ingeniosos, gnavos, industrios, sobrios, divites. Plerosque vino, aleae, otio deditos, artem suam in tabernis consumere. 9. An Pictorum ACADEMIAE, suum nomen tueantur? 10. Multos quidem vita functos, beneficio artificum in oculis hominum vivere: sed et eorundem maleficio, verum Deum, ex hominum memoria propemodum sublatum esse. Unde Idololatria originem duxerit, patere ex lib[ro] Sap[ientiae] c[apitulo]14. et 15. 11. Ceterum Apellaeis ingeniis atque Lyceis plerumque nihil esse lascivius. 12. Haec pudoris damna, non satis compensari paucitate imaginum, Castitati famulantium. 13. Parceret proinde effigiem Uraniae collocare in publico. Nullam Virginem prostare. 14. Et vero collocari qui possit? Animam Pictorum coloribus non esse obnoxiam. 15. Denique Cinnam non aliter placiturum, quam si pingat Sponsum sanguinum Exod[us] 4,25. cui ipsa nupsisset.","prev":{"citation":"Urania Victrix 1.3.2.187-204","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.187-1.3.2.204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.3.2.187"},"next":{"citation":"Urania Victrix 1.4.2.1-44","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANO CINNAE PICTORI ., lines 1.4.2.1-1.4.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.4.2.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}