{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 1.6.2.141-184","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 1.6.2.141-184","ref":"1.6.2.141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.141.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Unus ad haec ringens: quae vani caussa timoris?\nPanicus inceptum cur remoratur iter?\nVenari iubeo. nihil hic discriminis. aura\nDianae studiis aptior esse nequit.\nIte bonis avibus: constans promitto serenum.\nIte bonis canibus: certior, auctor ego.\nItur. itum vix est: cum Iuppiter omnis, et omnis\nIuno madet. nimbi, qua data porta, ruunt.\nAbruptique micant laceratis nubibus ignes,\nCum tonitru. relegit tota caterva viam.\nE campo reduces Asinus clamore feroci\nExcipit; et rauco fortius ore rudit.\nVapulat Astrologus furcis, sannisque iocisque.\nCetera continuus poena cachinnus erat.\nRiserunt Dryades : risere et Oreades omnes;\nEt Satyri bifido subsiliere pede.\nArcadicam pecudem placuit redimire corona ,\nSumpta de ramis, Thessala Virgo , tuis.\nIudice me, quadrupes ostro velandus, et alta\nPrae Tychone fuit dignus ad astra rapi.\nIamque illo radiare loco: quo Castoris albus\nFulget, et alatus Bellerophontis equus.\n9. Prô! quae monstra Polo miseri statuistis utroque.\nStridet apud Boream maior et Ursa minor.\nScorpius et Cancer, Delphin, sed et ipse Medusae\nInter Centauros trux quoque vultus adest.\nHinnit equus, rugit Nemees Leo , sibilat Hydra ,\nBalat ovis, mugit bos, ululantque canes.\nAugiae stabulum vestri, puto, regia caeli est!\nHerculis emeriti sudat ubique labor.\n10. Adde, quod inter vos summa est discordia rerum.\nQuaeque serit litem secta superba novam.\nAlter enim liquidi nos lactat imagine coeli:\nAlter idem solido firmius aere putat.\nHuic stellae per inane natant, ut in aequore pisces:\nIlli sunt fixae, sicut in orbe globi.\nHic probat immoto Terram Titane moveri,\nProducens tabulas, docte POLONE , tuas.\nIste negat: totoque, ait, axe Copernicus errat.\nSarmatia, quis mentem devius error agit ?\nSarmatia, quae patrium gyrat vertigo Booten!\nSarmatia, quo capitis tegula rupta modo est?\n11. Credo equidem, nec vana fides: sine fine tuenti\nPlurima noctivagas damna creare faces.","prev":{"citation":"Urania Victrix 1.6.2.91-140","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.91-1.6.2.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.91"},"next":{"citation":"Urania Victrix 1.6.2.185-228","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.185-1.6.2.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.6.2.185"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}