{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 2.1.2.1-46","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 2.1.2.1-46","ref":"2.1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"ECquid , ut accepta est, et Epistola venit ad aures,\nAUDITUM sentis, haec tibi vera loqui?\n1. Nec, quia rivalis Visus praevenerit, obstat.\nAUDITUM primas nunc quoque ferre decet.\nIpsa tamen dubites, si flebilis optio detur,\nAuribus, anne oculis, orba carere velis.\nSunt, tenebras qui noctis ament: modo voce canora\nPraeconis possint eloquioque frui.\n2. Quis non optaret Ciceronem audire loquentem?\nTriste novus strueret si Catilina nefas:\nDicturum, o mores, o tempora; Conditor Urbis!\nHoc ausi cives, Romule Dive, tui!\nIlla tonans Latiis famosa Philippica Rostris,\nDeciderit quanto Rhetoris ore, putas?\nExundare forum: mirari lapsa Senatus\nFlumina, quae in gyrum lingua diserta rotat.\n3. Tale nihil surdus: qui bruti marmoris instar\nAdstat, et, ut vacuum mente cadaver, hiat.\nAlloqueris? saxum pulsas. blandiris? anhelat.\nConcinis? ignorans ad tua verba stupet,\nNon intellectos sermones perdis ad huius\nPasquini statuam. desine plura loqui.\nCui bona verba bono? quid sollers fabula surdo?\nFas sit, eum scopulis annumerare maris.\nLitoreae cautes dicantur et aequora surda.\nQuando procellosis sunt agitata Notis.\nMors quoque cuncta metens, et inexorabile Fatum;\nStagnaque Tartareae surda vocentur aquae\nQuaeque omnes superat ventos, stygias que paludes,\nFerrea nocturno ianua clausa proco.\nHeu! nimis infelix Fato damnatus eodem:\nHeu! nimis adverso sidere natus homo.\n4. In caecis tamen esse solet Sapientia quaedam:\nAc saepe his duplici faenore maior inest.\nPro cuius patria decertavere tot urbes,\nPublica lux vatum, caecus Homerus erat.\nCaecus Tiresias, tenebris oculatus in ipsis:\nAUDITU Vates non minus ille fuit.\nNarcissum monuit, sese ut speculumque caveret.\nEventus, verum praemonuisse, dedit.\nCaecus et ille fuit, Mundi qui grande volumen\nNullius didicit luminis usus ope.\n5. Quisquis in Auditum peccat, vel plectitur illo\nVindice, surdaster fit miserandus homo.\nIngeniis faveo, studiisque ex omnibus unus,\nSi quisquam Musis ingeniisque favet.","prev":{"citation":"Urania Victrix 2.1.1","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., AUDITUS URANIAE .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix 2.1.2.47-94","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., AUDITUS URANIAE ., lines 2.1.2.47-2.1.2.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.1.2.47"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}