{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 2.2.2.1-46","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 2.2.2.1-46","ref":"2.2.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"AC si quis tacite nobis pervelleret aurem,\nSensimus ex scripto vulnera facta tuo:\nNulla tamen fixas odio testantia fibras.\nUnum praecipue vulnus amoris erat.\n1. Ne te postponam cognatis Sensibus, instas.\nNescis, quid metuas: omnia tuta times.\nNam tibi nos ultro multum debere fatemur.\nNec scio, post Oculum quo magis utar ego.\nAuxilio cuius rara atque incognita disco.\nImpletur multis rasa tabella notis.\nHactenus ergo tibi post VISUM defero primas:\nDelicium Dominae praesidiumque tuae.\nSi tamen in fratres dominatum quaeris honoris:\nDifficili clivum quaeris adire via.\nHeu! cave, ne rumpas naturae foedera sanctae;\nIuraque convellas, quae temerasse nocet.\nCuique suum munus certum assignasse notabis:\nEt, quo contentus debeat esse loco.\nAnne etiam hic verum: fratrum quoque gratia rara est,\nPer te, perque tuum, perfide crimen erit.\nInterea patiar medio in discrimine pugnae!\nQuae non peccavi, iurgia vestra luam!\nSin etiam primus dici praesumis amator;\nSpes abit in ventos. nomen inane petis.\nScilicet hoc Oculi patientur, et ante fideles\nExcubias frontis carior Auris erit!\nQuantis aspicerent praelatum et qualibus hircis !\nAegre liventes lis aliena videt.\nUrimus invidia, quoties vicinus abundat:\nCenseturque bonis nos cruciare suis.\n2. Ne cupias nostri pervertere Corporis usum,\nDixit non nemo: quidquid es, esse velis.\nIndigne ferres, si te praecedere vellent,\nPartibus officii pesve manusve sui.\nErgo et Luminibus per te sua gloria constet,\nDignior illorum functio: maior honos.\nMunere nativo non hos assurgis ad actus.\nAUDITUM VISUS vincere iure potest.\nVile animal porcus: tamen hoc praecellere fertur.\nIlle notat mutos per fruticeta canes.\nQuantumvis tacitus silvarum confraga lustres:\nTenûia praecerpit murmura Marsus aper.\n3. Plus etiam iusto celebranda largus in aure es.\nHinc fit, ut auritum plus satis esse rear.\nInvenies fratres, Cadmeum Actaeona falso\nMutatum cervo, Mygdonium que Midam .","prev":{"citation":"Urania Victrix 2.2.1","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA AUDITUI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix 2.2.2.47-92","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA AUDITUI., lines 2.2.2.47-2.2.2.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.2.2.47"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}