{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 2.4.2.139-184","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.139-184","ref":"2.4.2.139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.139.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"9. Dummodo non tandem manifesta insania rixas\nInchoet: et vermis, fiat echidna nocens.\nHoc quoque enim timeo. vidi considere septem\nSub platano foliis luxuriante novis.\nBacchus adest: (bacchantur enim) maioribus urnis\nPoscitur; et crescit, dum bibit, ipsa sitis.\nIamque suo vehitur Senior Silenus asello:\nEt quae Bassarides cum sene semper eunt.\nErgo simul caluere mero, caluere tumultu:\nFit fragor, et sparsim pocula iacta volant.\nMensa supinatur. mox instrumenta canendi,\nTelorum subeunt nablia fracta vicem.\nFrusta resumptorum tristes adhibentur ad usus.\nVulnera distillant: sanguine mappa rubet.\nCum Lapithis summas Pindi iaculantibus ornos,\nIpsos Centauros accubuisse putes.\nCentauris ut ego coelestis Filia nubam!\nNon sum Peliacis edita Virgo iugis.\n10. Sis tamen exceptus, neque turba notus in ista.\nSarga meus comis: Sarga benignus homo.\nSed mitem genium posito quo pignore sancis?\nQuis pro te Sponsor, quis volet esse vadis?\nOmnia nam metuunt, quibus haec sunt praelia nota.\nSollicitant iusta suspicione leva.\nDissimulant, simulantque: et multa precantur abusi\nsaepe puellarum simplicitate proci.\nO quoties dicunt: mea lux, mea sola voluptas!\nNec mea, nec sola est, et mea sola minus.\nInvidiosus amor fatuos transfumat in ignes:\nInque truces iras suspiciosus amor.\nMille sonans fidibus laetis promittitur aether:\nEx his servatur saepe nec una fides.\nSuccedunt valles lacrimarum montibus aureis:\nIn quibus infelix moestaque nupta iacet.\n11. At Phrygio cultu spectandi incedimus, inquis.\nHoc est, quod lites invidiamque movet.\nMusicus induitur Sutoris filius auro:\nCerdonem Tyrio murice lana tegit.\nTeutona Maiorum claris natalibus ortum,\nNobilitas panno vestit avita rudi.\nUnica Vox, caussa est tanti discriminis huius.\nAtque adeo refert: vir canat, anne spado.\nDives fit, Tuscis ferro castratus in Oris:\nInteger, et nullo vulnere castus, eget.\nPlus igitur fuerit, Martis cecinisse tropaea:\nHostes in campo quam superasse suos?","prev":{"citation":"Urania Victrix 2.4.2.93-138","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.93-2.4.2.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.93"},"next":{"citation":"Urania Victrix 2.4.2.185-230","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.185-2.4.2.230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.4.2.185"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}