{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 2.5.2.47-92","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 2.5.2.47-92","ref":"2.5.2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.47.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Intremui circumspiciens. nihil usque videbam.\nProtinus agnovi Montis adesse Deam.\nEcho, dulce decus, nostrarumque una sororum,\nAlloquor: infelix ecce Poeta tuus.\nHeu miser, et cura thalami non anxius una !\nUnam, non multas, in mea vota peto.\nSed quod mireris: quae dat mihi vivere, non vult,\nQuamvis sollicitem, nubere Virgo mihi.\nNescio quem Sponsum nostro praeponit amori:\nCuius percipiat Mentis in aure sonum.\nQualem credideram tantummodo corporis esse,\nDeberique meis auribus: illa negat.\nVaticinare soror: coniux erit illa petentis,\nQuae festiva procos ludere quaerit? erit.\nQuae modo stat nostro metuendae cura repulsae,\nSemper in afflicto pectore stabit? abit.\nAtque adeo Uraniae socianda iugalia vincla\nDuratura putas, et fore grata? rata.\nSi rata sunt, cur ergo fugit, velut avia Daphne:\nTam cito, quam remis concita navis? avis.\nOpto: sit Halcyone ; Ceyx ego. prospera curret\nTunc vita. ad nomen, Vita; remisit, ita.\nSufficit. in noctem declinat vespera. dices.\nCommodius reduci cetera mane. mane.\nCur maneam? Dic ergo: meas cupiatne fovere\nSpes, an ludibrio ducere malit? alit.\nO alat. interea resonent mea carmina silvis.\nIngeminet voces laetior Hymen . Hymen .\nDixerat: exsilio, mecumque audita reporto.\nIam saltem, Uranie , durior esse nequis.\n3. Irridere Deam, (certe est Dea Pieris Echo:\nQuamvis responsum det breviore sono.)\nIrridere Deam, vanoque eludere fastu,\nConsultum non est. haud ea tuta fides.\nScis, quantum obfuerit despectus Acontius olim\nCydippae: poenas Corporis aegra dedit.\nQuod contempsisset, coram praesente Diana,\nVerba Pharetratam testificata Deam;\nFebribus incaluit: nec erat spes ulla salutis.\nPaenituisse, simul convaluisse fuit.\nTanti etiam refert, non temni Numina: solo\nQuando vel in pomo se quoque culta velint.\nSi potes exemplis veterum poenisque moveri.\nCypris Anaxarete Virgo superba fuit.\nAtque ideo in saxum membris concrevit obortum:\nDiriguere manus, diriguere pedes.","prev":{"citation":"Urania Victrix 2.5.2.1-46","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., TH. ROPERTUS GAMBARA POETA LAUREATUS URANIAE ., lines 2.5.2.1-2.5.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix 2.5.2.93-139","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., TH. ROPERTUS GAMBARA POETA LAUREATUS URANIAE ., lines 2.5.2.93-2.5.2.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.5.2.93"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}