{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 2.6.2.93-137","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 2.6.2.93-137","ref":"2.6.2.93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.93.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Saepe aliquos crines vincit Peneia Daphne ,\nUt ducibus credas Caesaribusque pares.\nProteus urticis caput, atque palustribus ulvis,\nStramineoque liget dignius orbe Ceres .\n6. Quid? quod egestatis Parnassus labe notetur!\nNon multum argenti clivus inanis habet.\nNec Mons Svvacensis , quem profert alta Tyrolis ,\nUncis fossorum tot fabricatus hiat;\nQuot Mons iste biceps. vix spes tamen ulla metalli:\nQuale decet Reges: unde corona micat.\nRes angusta domi vexat plerumque Poetas.\nVilius ingenium ditior arca beat.\nQuo mihi sit coniux ornatus imagine macra:\nSqualida nil adipis si trahit inde penus?\nQuo foliis aliquot succinctus tempora glaucis,\nQualia cum salicis flore capella metit?\nQuid prosunt virides, marcentia serta, corymbi,\nSi numquam ex hederis aurea gutta fluit?\nQuo calor, et fervens Thebano Statius aestu?\nSi tenuis friget mensa focusque domi.\nPaucos viderunt Lucanos secula Romae.\nIn tota locuples unicus Urbe fuit,\nQuid multis opus est? ipse insimulatur Homerus\nPauper in angusta consenuisse casa.\nScribenti Iliadem, Phrygio que Agamemnona bello\nImplicitum, et summi Dorica castra Ducis:\nSi vellet placare famem, sine nectare, cocta\nServulus in patina pisa fabasque tulit.\nNupturae in dotem numeravit carmina natae.\nMaeonides nullas ipse reliquit opes.\nVendidit Euripides lacerum Sophocles que cothurnum:\nExhausti merces pulveris, hircus erat.\nVilius hoc aliquid! quo sex in fercula forte\nDigesto, rediit tristis et atra fames.\nAh miseri! totam noctem impallescere chartis!\nPervigiles nullo mane rubere mero!\n7. Sic saturat vos solus Honor! quo me quoque vultis\nPascere. sed fumum non reor esse cibum.\nScilicet ut dicar famosa Poetria! numquam\nIn vacuas laudes ambitiosa fui.\nLesbia cum Lalage, cantata Neaera, Lycoris,\nNomina virginibus ne memoranda quidem:\nO quanto satius, quantoque decentius essent\nTradita vel ventis, vel putrefacta situ.\nMalo pudicitiae cum laude obscura latere;","prev":{"citation":"Urania Victrix 2.6.2.47-92","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA TH. ROPERTO GAMBARAE POETAE LAUREATO ., lines 2.6.2.47-2.6.2.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.47"},"next":{"citation":"Urania Victrix 2.6.2.138-182","label":"SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA TH. ROPERTO GAMBARAE POETAE LAUREATO ., lines 2.6.2.138-2.6.2.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/2.6.2.138"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}