{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 3.1.2.47-91","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 3.1.2.47-91","ref":"3.1.2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.47.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Dilectique puer moriens in funere cervi,\nPlorat cupressus, qui Cyparissus erat.\nCarpitur, ut plagas Anemone caerula sanet\nSic ipsum medicus mactat Adonis aprum.\nVulnera quae pando figit sus improba rostro;\nHaec, mora ni fuerit tardior, herba levat.\nQuid Crocus et Smilax? An non fuit utraque Virgo ?\nLaudantur rubri mollia fila croci.\nIn mentham Menthe concessit aquatica Lotos,\nIndole levata nunc quoque lambit aquam.\nLeucothoe sudat manantque ex cortice guttae:\nUnde Sacerdotum maior acerra litat.\nPopuleis liquidum destillat frondibus aurum.\nAffluit electro divite ripa Padi .\nSunt Phaethontiadum lacrimae: quibus usa peremptum\nDeflevit fratrem praefica Silva suum.\nCaraque tum fuerit Clytie notissima soli,\nFlos novus ad Solis vertitur ora sui.\nObservat gyros igitur cursumque maritis\nCum surgente oritur, cumque cadente cadit.\nQuid melius Myrrha fuerat sata sanguine regum,\nProgenies Cynarae multaque rixa procis.\nIn nomen conversa suum post vota Deosque\nFata frutex. frutici nobilis humor inest.\nDurat enim arcanis imbuta cadavera succis.\nIntegraque et nulla tabe solita manent.\nPurpureas mortes ceroma hoc sancit in aevum\nPlebeias etiam trans mare nauta vehit:\nAegrotis medicos ut dispensentur in usus.\nViribus his pollet lotus et unctus homo.\nMe scit vera loqui Nilo circumflua Memphis .\nMumia, tres cara est. hoc quoque nomen habet.\nServat munitos artus ab edacibus aevi\nDentibus: et mutilat, debilitatque necem.\nSi mihi te dederis, neque dedigneris amantem:\nTecum etiam Pario modo videbis agi.\nQuod semel amplector, nec in ipsa morte relinquo\nHabeas; et aeterni nectaris imbre rigo.\nDefendo a colubris: servo putredinis expers.\nEffugies per me secula, Fata, situm.\nDilectae exuvias rapiam de faucibus Orci :\nInque tuos cineres murrhea dona dabo.\nAdiciamque super sudantia balsama funus.\nTanto fragrabit postuma fama magis.\nAn quoque tura piis adoleri manibus optas.","prev":{"citation":"Urania Victrix 3.1.2.1-46","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Odoratus Uraniae., lines 3.1.2.1-3.1.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix 3.1.2.92-140","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Odoratus Uraniae., lines 3.1.2.92-3.1.2.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.1.2.92"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}