{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 3.2.2.138-168","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 3.2.2.138-168","ref":"3.2.2.138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.138.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":195,"text":"Ergo te Botane , te tua Chloris amet.\nUrania tanto poteris renuente carere\nSuavius appendix tertia dicar ego!\nOdi, qui nymphas naso suspendit adunco:\nQuod tu saepe facis: quod similesque tui.\nFallere credentes non est operosa puellas\nGloria Simplicitas digna favore fuit.\nIllud ridiculum: quod saltu quaeris honorem:\nDum iactas rhonchos, leno timende, tuos.\nDote mala fruere, atque indulge naribus uncis.\nQuae sapiet, talem nolit habere virum.\nAptior ad Martem cur non accingeris armis?\nPro lituis rhonchi classica rauca sonent.\nBlandior alter amet: tu formidandus in hostes\nIrrue et hoc strepitu Suecica castra fuga.\nParce mihi saltem: nolo Nasutia dici:\nNec meus, ut spero, Naso maritus erit.\nContempsi Auditum: reieci interrita Visum:\nMe tibi submittam, qui nihil eius habes?\nNube pari, scribis: tamquam si Spiritus esses!\nCorporis es membrum. Spiritus esse nequis.\nMucorem ex cerebro debes educere et almum\nAerio flatu continuare diem.\nVisus et Auditus te sunt in honore priores.\nIste mihi rectam monstrat ad astra viam:\nHic docet, et vitae tradit praecepta beatae.\nMulta per hunc disco, quae didicisse iuvat.\nTu tantum flores, tantum proponis odores,\nCedere te geminis Fratribus ergo decet.\nHaec mea censura est. iubeo substringere vota.\nInstanti verbum tristius addo: nego.","prev":{"citation":"Urania Victrix 3.2.2.93-137","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Odoratu I., lines 3.2.2.93-3.2.2.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.2.2.93"},"next":{"citation":"Urania Victrix 3.3.1","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Marcus Caecilianus Sasafras Pharmacopola Uraniae .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.3.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}