{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 3.5.2.89-137","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 3.5.2.89-137","ref":"3.5.2.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.89.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"O quotiens Parcae neverunt ultima fila,\nMateriam Medico substituente novam\nAtropos o quotiens iam iam scissura, quod instat,\nForfice reiecta sistere iussa fuit.\nSic conclamatos mediis revocamus ab Umbris,\nEvae virque suus redditur, Eva viro.\nNonne soluturae Lachesi vitale volumen\nTardamusque manus, inicimusque moram?\nTantum ut consequerer decus in patriamque referrem,\n(Constat enim fama Dux Medicusque sua;)\nConcessi Paduam , praeclari Antenoris Urbem:\nUssit dum calidum prima iuventa iecur.\nInde alias longo tractu peragravimus oras.\nAemula Veronae Mantua visa mihi.\nNec te praeterii Florentia , filia Veris.\nCum magnis Ducibus non minor ipse fui.\nAldovandorum lustrata Bononia Sedes.\nExcellit doctis Urbs habitata viris.\nUltima Terrarum caput et suprema potestas,\nFovit successus maxima Roma meos.\nNotum Pontifici virtus clarissima factis\nReddidit . Optabam figere posse pedem.\nAbstrahit Orator ferrugine clarus Ibera ,\nVidimus occidui Solis utramque domum.\nGrandibus Hesperiae Madritum immistus obibam.\nLauta invitati conditione sumus.\nBis tria ut acciperem mercede Talenta rogabat.\nAccubui mensae, quae prope prima fuit.\nUlterius sed me rapuit festina cupido.\nTransivi pontem, Sequana late, tuum.\nLiligera Procerum circumvallante corona,\nArtis monstra meae conspicienda dedi.\nIn desperatos clavam convertere morbos\nCoepimus: Herculeis viribus aequa fuit.\nDepulimus febres infixas ossibus imis .\nCessit ad infernum pestis abacta canem.\nSerpentes domui cancros: unique Dynastae\nCalculus extractus paene trilibris erat,\nExutas podagra plantas salientibus haedis\nIlicet, et capreis fecimus esse pares.\nMe non vana loqui, sanatus munere nostro\nParisiis senior scis Barabassar eques.\nIlle quidem proprio digiti nos induit auro.\nAnulus est fidei testis opisque meae.\nCrede mihi, Uranie : tibi quem donamus habere,\nFulserat in magni pollice Regis Onyx.\nO te felicem, si me prius ipsa beatum\nFeceris, alterius pendet ab alter ope.\nII. Dat Galenus opes, vetus et vox publica vulgi est.","prev":{"citation":"Urania Victrix 3.5.2.46-88","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.46-3.5.2.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.46"},"next":{"citation":"Urania Victrix 3.5.2.138-181","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.138-3.5.2.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.138"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}