{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 3.6.1","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 3.6.1","ref":"3.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Urania maleficio fumi ex herba Brasila (Tabaco) erumpentis in cerebrum, prostrata: simul atque ad se rediit, damnato Medici codicillo: hanc illi vicissim Epistolam reponit: in qua funestum impostorem et fallacissimum nebulonem appellat: eo, quod sustinuerit immeritam Virginem crudeliter decipere. Ergo acerrime in ipsum invehitur. Demum etiam in se ipsam: utpote incautam et imprudentia peccantem. 1. Offensam se scribit perlecta Unguentarii epistola: imprimis iactantia, et immanibus haud dubie figmentis arrogantis Cingari . 2. O quot iam sanos in lectum, aegros ad plures, functos in sepulchrum miserit! Thrasonem esse, non Medicum. 3. Quasi vero Agyrta , nomen Archiatri ementitus, Florentia , Romae , Madriti , Parisiis celeber, ac muneribus fuerit cultus! 4. Retexuntur, et examinantur quaedam membra fallacis epistolae. 5. Eiusmodi complures circumforaneos, Regna percurrere iactabundos: magnam partem impios et atheos. 6. Quid ad hoc respondeat? Primo, sive audeo et felici saeculo, nullum Medicum exstitisse. 7. Pietatem Battaliani apparere ex cultu falsi Nummis! An nesciat, Apollinem , cui genua et liba ponit, inter opiliones atque bubulcos, greges et armenta pavisse? 8. Quid Alchimiam vel Chrysopoeiam iactet, merito annumerandus iis, qui summi aurificis Midae auribus coronantur. 9. Sit tamen opulentus et aurifex. Uraniam Chymico sive Carbonario numquam nupturam. 10. An non enim omnibus Diris devovenda, quae fidem habeat impudentissimo impostori. Qualem utique esse cognoverit, postquam missum Tabacum instigante Bennone puero, muliebri levitate victa gustasset. O fumus! O dolor! O nequam! 11. Dirae in Battalianum . 12. Paenitentia Uraniae dolentis, quod curiosa Tabaci fumum admiserit. Serpens ( Brasilus ) decepit me et comedi. 13. Lacrimae. Allegoria.","prev":{"citation":"Urania Victrix 3.5.2.232","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.5.2.232"},"next":{"citation":"Urania Victrix 3.6.2.1-46","label":"Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Geraldo Battaliano Alessoni, Unguentario ., lines 3.6.2.1-3.6.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/3.6.2.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}