{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 4.3.2.1-43","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 4.3.2.1-43","ref":"4.3.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Si licet, et pateris (quid non patimur amantes?)\nSi non es corpus, Virgo, perosa tuum.\nHaec tibi post epulas (neque enim ieiunia curo:)\nScribit Rumpoldus verba legenda coquus.\nScribit Amor potius: nam quid facundia nobis?\nNon didici multis esse disertus homo.\nFacundus satis est, opulentus, dives, opimus.\nSi videas, dices: hunc sua forma beat.\nTestatur vultus, quae sit fortuna culinae.\nTam macies procul est, quam truculenta fames.\nQualis in aetherio ridens procedit Olympo ,\nSpectu fratris Cynthia plena sui.\nTalis ego pleno qui molliter ore renidet,\nNonne tibi optandum dixeris esse virum?\nNec refert: alti quod non sim sanguinis a me\nNobilitate potens incipit esse genus.\nSaepius ex agro consul sublatus in ostrum,\nDeserto Latium vomere pressit ebur.\nQui primi Ausoniae Populum rexere Quirites ,\nNon puduit proprio Marte parare cibum.\nUna manus ferrum, frustum bovis altera coctum,\nCoram Legatis, non sine laude, tulit.\nAnte focum residens, Pyrrho responsa petenti,\nFabricius , coqueret dum sua pisa, dabat,\nUt tamen hoc etiam mecum, Dulcissima, noris:\nNon adeo ignoti degeneresque sumus,\nAd Regum gustum, Genitor meus inclitus annos\nAnte quater denos, Archimagirus erat.\nInde Palatini tribuere palatia nomen.\nDurat, et a quarto continuatur avo.\nErgo mihi non est labor, arsve pudenda coquendi.\nNec splendore suo nostra culina caret.\nSol coquus est, et quid tali formosius astro?\nNi coqueret, frugum staret inanis ager.\nNulla coronaret frigentem vinea Bacchum ;\nLargior apricis collibus uva tumet.\nSi maturantur fructus, oleoque tapeta\nReplentur: dives cella, penusque favis.\nSalve flos Clytie : qui te quoque Solis ad ortum,\nSolis ad occasum vertis, imago mei.\nHinc insculptus ades nostris Insignibus: hinc te Annulus in digitis, raraque gemma tenet.\nQuondam etiam ex nobis aliquos afflavit Apollo :\nEt dedit arguto fortiter ore loqui.","prev":{"citation":"Urania Victrix 4.3.1","label":"Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Marcus Rumpoldus Caralla, Coquus Palatinus Uranie .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix 4.3.2.44-89","label":"Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Marcus Rumpoldus Caralla, Coquus Palatinus Uranie ., lines 4.3.2.44-4.3.2.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.44"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}