{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 4.4.2.1-48","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 4.4.2.1-48","ref":"4.4.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Accipe responsum. Nullius lautius umquam,\nQuam tua, Marce , mihi charta locuta fuit.\nTam bene conditam portantia verba salutem\nNon poterant stomacho non sapuisse meo.\nEs coquus: apparet. Testatur epistola pinguis;\nEt numquam digitis infitianda tuis.\nFoetebat maculosa notis, fumoque culinae.\nQuaeso ubi scripsisti? Multa litura nigra est.\nNec tamen indignor: quis enim succenset amanti?\nMirari potui, quod licuisse puto.\nTe quoque defendo: quia non studuisse fateris;\nNec fonti Aonio supposuisse caput.\nPinguiaque ut tractas, sic crassa urgente Minerva ,\nForsitan ingenium est non tibi pingue minus.\nErgo tibi faveo, quantum potes ipse favere,\nNon malus es: causam simplicitate probas.\nCeteri amatores, turba importuna procorum,\nProdiderant vitiis improba vota suis.\nTu grato mentis candore modestius ambis\nInconcessa mihi, nec potienda tibi.\nQuid Rumpolde petis? Speras connubia nostra?\nPro dape venalem Virginis esse torum?\nVera Maro cecinit: Quid non speramus amantes?\nUt detur Mopso candida Nisa , petis.\nAn quia iura potes vario confundere succo;\nDeberi Sponsam me tibi iure putas?\nFilia sum magni, Caelestis origine, Regis:\nIpsius immensi portio parva Die.\nQuantulacumque tamen, lixae miscebitur uni!\nDicetur Regis Filia nupta coquo!\nSi non ollaris fumus tua lumina velet:\nPerspicies, quam te fascinet ater amor.\nQuem, si non animi, certe fuligo camini\nReddiderit caecum, caecus amore furis.\nClarae virtutis non est calor iste, colorque.\nCastius ille calet: purius iste nitet.\nAt te suspiciam Maiorum forte beatum.\nEt genere et fama nobilis esse cupis.\nAd gustum fateor dulcissimus, adque palatum es.\nInde Palatini nomen habere reor.\nQuid si etiam a Gustu Gustavus rite voceris:\nAgnoscet Regem Suecia tota suum.\nQuo titulo nihil esse queat praestantius. Hoc est,\nIllustrem quod te magne Caralla , facit.\nQualia, pro Superi, Clytien , Insignia gestas!\nSol coquus est. Flos huic assimulatur, ais:\nHaud equidem explodo. Clari Genitoris Imago es:\nClara stirpe satus: vix Phaethonte minor.","prev":{"citation":"Urania Victrix 4.4.1","label":"Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania M. Rumpoldo Carallae Coquo Palatino .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix 4.4.2.49-92","label":"Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania M. Rumpoldo Carallae Coquo Palatino ., lines 4.4.2.49-4.4.2.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.49"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}