{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix 4.6.2.185-230","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix 4.6.2.185-230","ref":"4.6.2.185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.185.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Quod punctum caussae est, responsa petentur ab illis.\nLege agitur. Prima est Quaestio : Quis ? Quid ? Ubi ?\nAltera erit : Quibus auxiliis ? Cur ? Quomodo ? quando?\nRhetoris hinc pendet discutienda salus.\nQuisque suum portabit onus. Mens conscia Librum\nProferet. Ille foris scriptus et intus erit.\nParebunt secreta : nihil remanebit inultum.\nFerrea divinum iura tribunal habet.\nAh miser, ah quid tunc reus es dicturus ad Urnam?\nAut quem Patronum supplice voce roges?\nVix iustus securus erit. Trepidante columna\nMarmorea, fulcrum straminis ecquid aget?\nExamen virtus etiam, Librae atque Lucernae\nScrutantis Solymam, nuda pavensque subit.\nHaec ita cum fient : ubi Norimberga iacebit,\nLaetitiae sedes, Emporiumque gulae?\nAut, ubi taediferae noctes? Irenica busta?\nVulcani lusus? Quos bene potus amat.\nDic: ubi tunc stridens flammis saliaribus aether?\nAut ubi festivis ignibus aura tonans?\nFumabit pontus : solventque incendia rupes ;\nAetnaeque , non simplex, totus hic Orbis erit.\nNec procul ista Dies. Praenuntia signa notantur\nTurbinis, et fumi, luctificique metus.\nTerra movet: nutant urbes: subsidere montes\nVidimus. A fundo fervet arena maris\nConvasare monet Figulus sua Vascula: rubra\nFicta prius rursum fracta refinget humo.\nTibia Chaldaeae Statuae pervenit ad imum.\nVix superet ferrum testaque mixta pedum.\nIncipiunt etiam digiti decrescere deni!\nVanescunt Ungues, non sine faece sua.\nOlim praevalidus pollex attritus uterque.\nQuot modios scobis hinc iam cecidisse putas ?\nSi multum restat : restant tria saecula Mundo.\nForsan et hoc minus est. Cras minus illud erit.\nExpende ; et solitum dedisces, Didace luxum.\nAtque, ut dediscas, haec tibi Imago datur.\nHoc condimento sapientibus imbue mensam\nVillarona tuam. Nam salis instar erit.\nAdieci plenam vitali fonte Lagonam\nQualis fons Egrae , non sine mente, fluit.\nEgrae ; caesus ubi Scota fataliter hasta\nFridlandus , multo sanguine sparsit humum.\nFons ubi, dico salit iuxta confinia Lethes :\nLethaeis tamen est fons inimicus aquis.","prev":{"citation":"Urania Victrix 4.6.2.139-184","label":"Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania Didaco Campegio Villaronae Architriclino Regio ., lines 4.6.2.139-4.6.2.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.139"},"next":{"citation":"Urania Victrix 4.6.2.231-236","label":"Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania Didaco Campegio Villaronae Architriclino Regio ., lines 4.6.2.231-4.6.2.236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.231"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}