{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix front.1.4-6","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix front.1.4-6","ref":"front.1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.4.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"crebra pugna, rara Victoria. Ut adeo mirum non sit, quamquam dolendum; Animam Christianam , nisi in dominatu firma persistat, egregiis virtutibus fulta; posito diademate et gubernaculo, saepe servis succumbere. Sed nos Victricem Uraniam , hac prima parte, cantamus, saltem non probrose victam. Hoc Argumentum totius Scriptionis est, numeris imparibus illigatum; sed non omnibus absolutum. Quod, quia tamen praeliare, ad universi Generis humani bonum, dignamque scitu doctrinam spectans; Certamen, inquam istud Animae Christianae cum Sensibus suis, in arena festivi Poematis, multam partem, allegorice descriptum, supremo in Terris Agonothetae, VICARIO CHRISTI demississime offero. Scimus, neminem coronari, nisi qui legitime certaverit. Atqui omnium certamina ad illius curam pertinent, cui omnes commissi sunt. Si qui eximii in hac lucta Athletae antecelluerunt ceteros; tuae potestatis est, declarare. Certavit THOMAS DE VILLA NOVA : certavit FRANCISCUS SALESIUS : vicisse, in caelo coronatos fuisse, ex tuo Oraculo cognovimus. Hunc SANCTORUM numero, Istum BEATORUM Coetui, sollemni ritu adscripsisti. Gloriosos profecto Praesules. quorum alter, semper excubans, tanta severitate Sensus suos perdomuisse traditur; ut manifestius sanctam tyrannidem, velut in vera mancipia, quam herile imperium exercere videretur. Alterum accepimus tam sollerti industria , obsequia illorum, ad incrementum Divinae Gloriae dispensasse : ut omnium usus et sanctissimae Pietati submitteretur; et Christianae Caritati felicissime militaret. Haec extra controversiam. Sed qua fiducia , in Sacratissimam Vaticani tui Sedem irrumpat rustica mea Musa , altior quaestio est. respondebo, irrupisse ea fiducia , qua Poetae solent, Domino illius loci non omnino incogniti. fiducia , dico: quam amor bonarum litterarum pollicetur: quam praeveniens favor conciliat; et Germanicarum rerum notitia exauget: qua intra septem Montes , supra sex alios, stella coruscans invitat. qua erudita Philomusi amoenitas allexit: qua Aemulorum vestigia ad Doctissimi Pontificis Sacrarium praecesserunt. Denique, qua facilis Maiestas olim admisit. Cum adhuc Officio Nuntii Apostolici fungereris, transiresque Monachium , in Westphaliam festinans: dignatum in Templo nostro facere, nomine Collegii, salutare iussus eram. primo congressu, suspexi Fabium Reverendissimum; vidi Chisium Illustrissimum; sensi utrumque in uno humanissimum. Monasterii deinde ad negotia Publicae Pacis componenda incumbenti, cum Lyram resumere monerer, ut aliquam Oden dedicarem, hortabantur amici. expedivi unam: cui diserte respondere sustinuisti. Oden , Anulum Gygis inscripseram; nescio, quo fato, vel augurio afflatae mentis. Qualiscumque iam Vates habear: Certe praesagum omen non multo post impletum fuit. Nam in Italiam redux, in Purpuratorum Patrum Senatum, ab Innocentio X.","prev":{"citation":"Urania Victrix front.1.1-3","label":"front.1.1 to front.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.1"},"next":{"citation":"Urania Victrix front.1.7","label":"SANCTISSIMO D. N. ALEXANDRO VII. Pontifici Maximo .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.1.7"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}