{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix front.18","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix front.18","ref":"front.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.18.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"PUellarum nobilium exemplo: quae nubiles, primo quidem ab honestis amoribus non videntur abhorrere. Simulant enim molles aditus, etsi intus rigidae: foris utcumque blandiuntur, auscultant. Porro, cum desideria procorum accenderunt, exspectationem optatae admissionis destituunt. argumenta, preces, vota argute eventilant. Quid? demum invisos petitores manifestius deludunt, rident: sed et de fenestra exprobrant; verbo: repudiant. quod in Germania vocant corbem dare. Ipsissima imago pugnantis Animae, sive potius pugnare incipientis cum illecebris sensuum. rudis adhuc; sed neque consentiens, nec omnino abhorrens, conivet interdum, et nonnumquam subrepticiis imaginibus intendit aciem, ut capi posse videatur, spemque praestet potiundae; licet immobilis stet. quem luctandi modum graphice describit S[anctus] August[inus] utpote expertus. Retinebant me nugae nugarum, et vanitas vanitatum, antiquae amicae meae, succutientes vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? etc. Et quae alia Eroticae literae per sensus Menti tentatae ingerunt. itaque subinde miratur, colludit, stupet: ac nisi divinae Gratiae filum sequatur, in labyrinthum incidit. Uraniam nostram, media via incedentem exhibemus: Victricem quidem, et castam: sed non statim sanctissimam, nec omnis periculi expertem. In secunda Parte, a Sensuum tumultu utcumque libera, illustrior proponetur. paullatim proficimus. nunc Anima Humana, humano modo, cum sensibus suis, ministris necessariis agit. Itaque datas Literas, quamvis illecebrosas, et quae narrant delectationes, sed non sicut Lex Domini; legit, examinat, respondet: memor, quod et ipsa Epistola sit, epistolam sollicitantibus reponit: ne rustica habeatur. Epistola nostra vos estis, scribit ad Corinthios Apostolus . epistola scripta non atramento, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. Annotavit quoque Origenes : Animam peccatricem, peccati sui quodammodo literas scribere. quippini ergo et victricem Deoque fidam, deceat contrarias scribere: peccare se nolle. Hoc proposito firmata, nonnumquam Sensuum suorum votis faventem se ostendit; castigat tamen. laudat ministerium, sed matrimonium aspernatur: et masculinum animum femineo pectori inserens, quasi Machabaea aliqua, neque blanditiis, neque terrore commovetur: monens unumquemque, ut officium faciat suum; hoc est, serviat, dominari nolit. Quin etiam divina ope adiuta, pervicacius insultantibus frena, cruciatus, vigilias, flagella minatur, et infert. Queri interim, obsecrare, indignari, deridere, gemere, irasci, explodere, similesque affectus ciere, tam a sexu muliebri alienum non est, ut quodammodo proprium esse videatur: praesertim in discrimine castitatis, et tuendi honoris gloria. quod enim crescit ad pugnam, virescit in palmam. Feminae autem et Elegiae idem plerumque genius est. non semper ploret, ingemiscat, dissimulet: sed animosius quandoque insurgens, Amazonem se praestet; et pharetrata, missilibus procul agat.","prev":{"citation":"Urania Victrix front.17.3-5","label":"front.17.3 to front.17.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.17.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.17.3"},"next":{"citation":"Urania Victrix front.19.1-3","label":"front.19.1 to front.19.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}