{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix front.19.7-9","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix front.19.7-9","ref":"front.19.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.7.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"dumne coronam capitis sui arbitrio dominantium substernat. Hactenus clemens erit. Quod si petulanter recalcitrent; (nam equorum et sensuum refrenandorum regendorumque eandem esse normam ac curam dixeris:) despotice agendum est. poppysma sic mulceat equum, ut se tamen noscat extra metum calcarium non esse. Inveni unum, qui moribundus, sensibus suis gratias referret amplissimas, propter fidelem operam, tot annis praestitam. Rem narrat R[everendus] P[ater] Drexelius noster, his verbis: Memini me legere de homine aegro, sed rectissime sibi conscio: qui in mortis vicinia, velut orator ad se ipsum, omnibus corporis sensibus meritam gratiam retulit, in hunc modum. O mei oculi, amo vos de hac re, quod passi estis noctem vobis et caecitatem persuaderi, quotiescumque vanitatis aut lasciviae aspiciendae fuit periculum. haec mihi nox, haec caecitas, saepe fuit saluberrima. O meae aures, gratias vobis habeo; quod artificio extemporali obsurduistis, ad omnem inhonestum, obtrectatorium, noxium sermonem. haec mihi surditas saepissime fuit saluti. O Manus meae, vobis memori mente adscribo, quod delicias et Tactu iucunda potuerim aspernari: vestra mihi ad hoc profuit continentia. O mi olfactus: et tuis beneficiis respondeo. tuae fuit virtutis et odores gratos spernere, et ingratos perferre, Dei caussa . multum me iuvit tua patiens industria. Et o mi Gustus, tibi quoque me gratum praebeo: tibi acceptas refero victorias plurimas. pars salutis meae maxima in te stetit. potuisti et dapibus carere, et inter dapes esurire. abstinendo et sustinendo promovimus. Igitur o meum corpus, sine me brevi temporis spatio a te abesse. iungemur iterum, et una fruemur praemio inexplicabili: felicitate non finienda; Uraniae Victrici debita.","prev":{"citation":"Urania Victrix front.19.4-6","label":"front.19.4 to front.19.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.19.4"},"next":{"citation":"Urania Victrix 1.0","label":"Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/1.0"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}