{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania Victrix front.7","citation":"Jacob Balde, Urania Victrix front.7","ref":"front.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.7.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Urania Victrix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Ex eodem S[ancto] Bernardo . ET sponsabo te mihi in sempiternum: et Sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia et miserationibus. Et Sponsabo te mihi in fide. Osee c[aput] 2. v[ersus] 19. Anima, quae diligit Deum, Sponsa vocatur. haec enim duo nomina, Sponsa et Sponsus, maxime indicant internos affectus. his enim omnia communia sunt; una hereditas, una domus, una mensa, unus lectus. Unde tibi o humana Anima, unde tibi hoc? unde tam inaestimabilis gloria, ut eius sponsa merearis esse, in quem desiderant Angeli prospicere. Unde tibi hoc, ut ipse sit Sponsus tuus, cuius pulchritudinem Sol et Luna mirantur: ad cuius nutum universa mutantur? Quid retribues Domino pro omnibus, quae retribuit tibi: ut sis socia mensae, socia regni, et socia thalami; ut introducat te rex in cubiculum suum? vide, quibus brachiis vicariae caritatis redamandus et amplectendus sit. Sancta ergo Anima, et veri Sponsi Amica, ad Dilecti sui adventum summo cum desiderio semper debet inhiare. ibi ad se ipsam revertitur: et cum Dilecto suo usque ad intima cordis sui penetralia ingreditur. Quid namque est eius introire, nisi se totam in semet ipsam colligere? quid vero est eius exire, nisi se ipsam, extra semet ipsam, totam effundere? Deus solus vult amari, et coli. Zelotypus est Sponsus iste, si forte alium amatorem receperis. si aliis magis placere studueris; statim discedet a te, et adhaerebit aliis adulescentulis.","prev":{"citation":"Urania Victrix front.6","label":"De Dignitate Animae Humanae ut Christiana est.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.6"},"next":{"citation":"Urania Victrix front.8","label":"DE QUINQUE SENSIBUS CORPORIS HUMANI MINISTRIS URANIAE Sive Animae Christianae .","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.8"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml","quality":"ocr"}}