{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 24","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/24.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"pilulae ad modum cicerum. Duo haec pharmaca ocytocia omnibus ferè peritioribus medicis probantur & in usu sunt. Pessario etiam uti licebit, quod longitudine & crassi tudine digiti ex lana pura conficies, sericoque obduces, quod succo rutę in quo scammonium dissolutum sit intinctum, ritè adhibere poteris. Sunt quae lapidem aquilinum uel iaspidem à sinistra coxa appendant. Haec si frustra tentata fuerint, eundo se aliquantulum praegnans exerceat, deinde hoc encathismo utatur, balneo inquam supra uentrem usque ascendente. Althaeae herbae & radicis, M. vj. Maluae, Chamaemeli, Meliloti, Apij, cuiusque M. iiij. Seminis lini, Foenograeci ana + ij. Foliorum lauri, Lauendulae ana M. ij. Omnia haec aqua bulliant, in quam praegnans insideat, aut spongias ea calida tinctas uentri & tergo imponat aliquoties. Quo sufficienter facto, calidis pannis foueatur, & ad lectum deducta hoc unguento ungatur. Amygdalarum dulcium, Pinguedinis gallinae, Olei de lilijs, Muscilaginis althaeae ana 5. s. Misce cum cera qu. s. & fiat unguentum. Proderunt haec & ad secundas expellendas, ut sequenti capite docebimus. Hoc facto offulam ex duorum ouorum uitellis cum uino ueteri decoctam, his speciebus mixtis, praebebis. Cinamomi 3 s. Corticum Cassiae 3. ij. (uel potius eò amplius cinamomi lococassiae, quam prorsus inutilem seplasiarij hodie ostendunt.) Croci 2s. Sauinae, Betonicae, Capillorum Veneris, Dictamni, Foenograeci, Baccarum lauri, Menthae ana 3. j. Os de corde cerui, Margaritarum praeparat. Misce cum saccharo, & fiat puluis crassiusculus. Quod si ante infantem secundina prodeat, exitumque infantis impediat, resecanda ea fuerit, umbilicus uero ligandus, & pessarium subscriptum collo matricis inserendum. Bismaluae cum radicibus M. ij. Artemisiae M. j. Rutae 5 j. s. Foenugraeci Seminis lini ana 35. Ficus numero X. Misce & cum aqua qu. s. decoctio fiat, cui percolatę adhaec: dantur Olei liliorum, Olei lini, utriusque 3 ij. Musci granum j. decoctione madefactum pessarium collo matriIn hac cis inseratur. Electuario etiam hoc mox utatur. Myrrhae, Castorei, Calami arom. ana 3. ij. Cinamomi 3. j. Croci 9 s. Macis, Sauinae, ana 35. Mellis despumati T s. Electuarium confice cum aqua melissae & artemisiae, in quibus decocta sint Foenograeci, Seminis lini, Granorum iuniperi, ana Cochleare unum. Porrò cum ex impedimentis talibus debilitata fuerit parturiens, pro confortatione illi in iusculo species Laetificantis, uel Manus Christi perlati, aut Diamargariton praebendum.","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 23-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/23-2"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 25","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/25"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}