{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 27-3","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 27-3","ref":"27-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/27-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/27-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/27-3.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"tequam uel ubera sugat uel aliquem cibum sumat, ma tri in lecto decumbenti à sinistro latere cor prope adhibendum esse primo tempore multi dicunt. Naturaliter enim (ut persuasi sunt) omnes ab infante morbos matrem attrahere, & sine suijpsius nocumento per fluxum uteri quicquid mali attraxerit rursum excernere. Praeseruare enim hoc infantem per totam uitam à morbo comitiali & lepra. Singulis dum cibo & lacte diebus ab stinet una hoc hora fieri uolunt. Eo ipso autem tempore saepius infanti in os inserendi sunt coralli rubei praeparati saccharo et butyro recente mixti, quia & hij infan tem à praedictis morbis usque praeseruant. Suspendantur etiam à collo eius & brachijs coralli rubei & grana Paeoniae, confortant enim, nec non hilarem ac uegetum faciunt. Et haec de prima puerperae & infantis post partum cura. APVT VI. Quomodo & quibus instrumentis impediti & mortui infantes producendi. VANDOQVIDEM matricis partes duae sunt,","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 27-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/27-2"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 28","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/28"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}