{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 40","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/40.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":true,"words":465,"text":"Balneum autem hoc sic erit parandum.\nBismaluae cum radicibus M. vi.\nMaluae,\nBrancae ursinae, (aut quoniam ea caret\nregio nostra, herbae uiolarum)\nParietariae,\nChamaemeli,\nMeliloti ana M. ij.\nFoenograeci,\nSeminis lini ana H ij.\nContritis his quae conterenda sunt, sacco omnia conclu\ndantur, & in aqua cui ęgra insidebit, bulliant. Eum etiam saccum bene calidum pudendis & lumbis imponere perutile fuerit. Post balneum hoc calidis foueatur pan nis, & lecto decumbens, hoc circa pudenda & lumbos unguento ungatur.\nVnguenta\nOlei amygdalarum dulcium 3 j. s,\nDe lilijs,\nPinguedinis gallinae,\nMuscilaginis sem. lini,\nFoenograeci ana 3. s.\nCerae albae qu. s.\nMisce & fiat unguentum.\nElectuario etiam sequente, magnitudine auellanae nu- Electuscis singulis diebus mane & uesperi utetur. rium, Cinamomi 3 ij. Corticis aristolochiae longae, Cassiae fistulae, (uel eius loco potius cinamomi pondus augeatur) ana 3. j.\nAsari,\nLaccae,\nSeminis rutae,\nFructus syluestris sauinae,\nCroci ana 3. s.\nSacchari P. s.\nSaccharum dissoluatur succo uel aqua rosmarini. Confectio in morsellis fiat. Electuarium hoc alia quoque ratio ne illi praeberi poterit, in offula inquam ex uino ueteri & duorum ouorum uitellis cum saccharo decocta, inspersa conueniente huius Electuarij dosi.\nPilulae etiam sequentes mire efficaces sunt, ex quibus\nsumat 3. s. uel 3. j.\nNigellae Romanae,\nAristolochiae rotundae,\nDictamni Cretici.\nSeminis nasturtij,\nSyluestris fructus sauinae,\nSerapini,\nSeminis rutae,\nAmmoniaci thymiamatis,\nRubeae tinctorum,\nMyrrhae,\nCastorei, ana 3. j.\nFiant pilulae cum succo syluestris raphani & melle. qu. s.\nDosis sit 3. j. uel 3. ij.\nHis factis suppositoria quoque matrici inserenda, quae\nmolam impellant, & ex interiori receptaculo matricis in exterius prouocent. Erunt autem eiusmodi.\nAsphalti,\nBoracis,\nCastorei,\nCentaureae maioris,\nDictamni,\nEllebori albi,\nGalbani,\nGentianae,\nOpopanacis,\nSauinae,\nSerapini,\nScammonij, ana 3. s.\nCroci 3 j.\nTrita omnia excipe succo porri, & fiat suppositorium.\nVti licebit interdum etiam Trochiscis de myrrha, de\nquibus 3. capite libri 3. dictum est. Nam & molam pellunt, & facilem exitum faciunt. Caeterum in tumoribus qui ex concluso aere & reten tis contingunt humoribus, diaeta ita instituenda est, ut tota ad calidum & siccum declinet. Purgationes etiam & phlebotomiae fieri poterunt pro qualitatum copia. Qui bus praemissis, encathismus praescripta forma parari po terit, additis insuper sequentibus.\nCalaminthae,\nRutae,\nPulegij,\nFoliorum lauri,\nAbsinthij sicci,\nAnisi,\nMarathri,\nCymini, aequa portione singula. Similia quoque\neiusdem naturae sumi plura poterunt, pro tumoribus minuendis ac reprimendis. Pars etiam modo dictarum herbarum sacculo inserenda, & dum balneo insidet, lum bis imponenda erit. Post balneum ex confectione hac nucis auellanę magnitudine, in uino albo ueteri sumat, in quo asarum prius infusum sit, quod sic fit.\nSpecierum Diacurcumae,\nDiacymini ana 3. iij.\nSacchari albi H s.\nSaccharum dissoluatur in aqua rutę, & fiat confectio in\ntabulis uel morsellis. Vel si placet, potionem hanc cali dam sic confectam post balneum praebere poteris. Persicorum nucleos XX. nouiter excorticatos, quibus cum duorum ouorum uitellis contusis & mixtis addes puluerem subscriptum.\nGalangae,\nCinamomi,\nPiperis longi,\nZingiberis,\nCaryophyllorum,\nCroci,\nNucis muscatae ana 3. s. fiat puluis.","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 40.5-7","label":"40.5 to 40.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/40.5"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 42","label":"LIBER LIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/42"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}