{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 6.1-4","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 6.1-4","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/6.1.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Formatrix deinde, quam Informati uam uocant alij, quae eam quae alteratur materiam, effin git ad eius similitudinem, unde suam traxit originem, partibus suo primitiuo similibus singillatim dispositis. Hac ipsa partes quae cauae esse debent, ueluti intestina, uenae, arteriae & similia, cauae fiunt: quae uero solidae, solidae itidem. Et breuibus, haec omnia singillatim uel minutissima quaeque format, & cuiusuis particulae superficiem perficit, ita ut nihil otiosum, nihil etiam superfluum existat. His autem principalibus facultatibus ad naturalen uim in perficiendo animali pertinentibus, aliae quod auxiliares uel famulantes potius insuper accedunt. Ge neratrix inquam uel generatiua, in longitudinem, latitudinem & profunditatem ipsum generatum diducens. Auctrix etiam, quae per nutritionem auget, & ad iustum augmentum usque perficit. Nec non & Nutrix, quae foetui in utero iam inde à concepto semine seruit, fouetque, ut tot ac tantis animalis partibus constituendis sufficiat. Vitimae autem huic aliae quoque auxiliares facultates quatuor accedere perhibentur. Attractrix, quam appetitiuam dixêre quidam, quę conueniens nutrimen tum singulis partibus sua ui ceum instrumento attrahit, ueluti pro carnis nutrimento substantiam sanguinis, pro cerebri uero alimento substantiam phlegmaticam, & si militer in alijs calida & sicca facultate sua operans. Co ctrix uel alteratrix calida & humida ui operans, alimen ti substantiam immutat, & diuersae naturae alimenta in unam ueluti massam redigit. Retentrix uel retentiua, quae purum nutrimentum retinet (unde id excoctum singulis membris assimilatur atque unitur) frigidi & sicci ope usa. Expultrix uel expulsiua, quae superflua, neque quantitati neque qualitati partium conuenientia, ideoque partibus nullatenus assimilanda, humidi & frigidi ope, necessario expellit. Secunda facultas quae in humano semine principali ter operatur, Vitalis dicitur, & suum in corde locum ha bet. Ea autem cor uiuificat, à quo per arterias annexas uitalis spiritus ad omnia membra, naturali facultate disposita, uiuificanda, cor atque arterias dilatando & constringendo procedit. Dilatando inquam, quia quae cordi motiua uis inest, ipsius cordis motum à medio ipsius in omnes extremitates dilatat.","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 5","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/5"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 6.5-8","label":"6.5 to 6.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/6.5"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}