{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 60","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/60.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Si puluis aristolochiae cum melle subigatur, & hoc ipso lumbi cum genitalibus perungantur, sexum conce ptum obseruare creditur esse facile: ut si praegnantis spu tum dulce fuerit, masculum: si amarum, foemellam gestet. Aetas quoque mulierum non parum refert. Quę enim iuniores sunt foeminae, citius masculos generant: quę ue ro seniores, citius foemellas, propter caloris defectum in matrice, ex aetate contractum. Puellae etiam magis generantur humidioribus & frigidioribus natura parentibus, ex semine plus satis humido, frigido & liquido. An autem infans in utero recte ualeat, certis signis obseruari potest. Si sana sit soboles, mamillae, Hippocra te teste, duriores sunt. Si sana non sit, aquosum lac spon te de uberibus promanat, Rursum, si uterum gestantibus saepius menstrua fluant, Plinio teste, non sanum & uiuacem, sed infirmum portendunt infantem. Porrò, obesiores foeminae infirmiores plaerunque gestant liberos. Si hydrops praegnantem corripiat, eiusque nares, aures & labia rubescant, mortuam in utero sobolem portendunt. Si geminos gestet mulier, ex quibus alter masculus sit, de foemella magnum est periculum, Aristotele teste, quia impari alimento uegetantur in utero. Minus pericu li est si foemellae sint. Nam sub Maximiliano Imperatore quaedam tres puellas uno partu enixa est, quae omnes ad iustos peruenere annos. Si ante uel circa purgationem menstruam concipiat, infecti & uenenati geniturę humores miscentur, ex quibus leprosos ut plurimum generari compertum est, (Alioqui INTV qui conceptum non fieri nisi incipientibus aut desinen tibus mensibus doctiores tradunt.","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 59-3","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/59-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/59-3"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 61","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/61"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}