{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 62.6-8","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 62.6-8","ref":"62.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.6.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"mones in brutis et hominibus facta, infestatum esse à tan to humani generis hoste uidissemus? Quare rectè de his Conciliator in libro de Medicina, differentia 25. dicens, Sciendum testiculos uiri generatiuae uirtutis esse principes, non solos tamen, quia ex his solis generandi non fit principium, neque per se soli generationem possunt perficere. Primum enim ex corde principium est, propter uitalem in ipso uirtutem repositam, ita ut nil ui uum sine eius uirtutis adminiculo generari possit. Nam uitali uirtute & naturali calore testiculorum uirtus tandem constat. Quare daemonem ut succubum ex hominibus concipere, & in homines ut incubum conceptum semen proijcere & hominem generare posse, non fabulosum modo dictu, sed impium etiam creditu dicimus. An autem infantes furandi, transferendi, supponen- Infantes suppositidi & permutandi daemon potestatem habeat, multa quaetij. stione non indiget. Quod enim interdum tale quid fit non illius potestate, sed Dei Opt. Max. permissu propter hominum peccata fieri tenendum est, in primis quan do impij parentes, nulla religiosa liberorum cura habita, illos non dei benedictione muniunt, sed daemonis maledictione obruunt. Omnes ergo, quia Dei sunt infantes, illos religiose tractare & Deo consecrare, non daemoniacis maledictionibus obijcere, addiscant.","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 62.1-5","label":"62.1 to 62.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.1"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 63","label":"LIBER SEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/63"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}