{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 64.5-8","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 64.5-8","ref":"64.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.5.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Multa quoque aetas per se in uiris & foeminis generationem propter humorum defectum impedit, licet septuagenarios & octogenarios non paucos generasse adhuc compertum sit. Postremo, magna etiam sterilitatis causa est, quae per ueneficarum praestigia contingit. Haec de notioribus sterilitatis causis dixisse sufficiat. Signa autem quibus haec impraegnandi difficultas obseruari potest, existunt plurima. Prima ex genitalium membrorum constitutione & habitudine sumenda sunt, ueluti si aliquo uitio laborent, nimis patula aut restricta sint, generationi agnoscantur minus esse idonea. Semen quoque si nimis calidum aut frigidum existat, quod ipsum ex urinae non modo colore, sed substantia quoque eiusdem obseruari posse aiunt. Ex habitu & colore corporis de sterilitate & foecunditate multi etiam iudicant, ut quae pallidiores sunt foeminae, humidiores quoque credantur esse. Si humidiores, ergo & retinendo & fouendo semini minus pares. Peculiare quorundam experimentum hoc est. Hordeo urinam cuiuspiam, de cuius sterilitate aut foecunditate inquisituri sunt, affundunt. Hoc intra decimum diem si germinet, pro foecunditatis nota: si non germinet, pro sterilitatis certo argumento agnoscunt. Alij autem siliquis uel furfuri urinam affundentes, steri litatis notam ex eo obseruant, si uermes in eo generari uideant. Hippocrates suffimentis hoc indagare monet, ut suffitu inferius adhibito, superius per olfactum (inferius pannis obstructa muliere) obseruato, foecunditatis nota credatur esse, eo quod genitalia membra restricta non sint: si non deprehendatur, restrictae matricis adeoque sterilitatis satis certa nota existat. Linimentis oculorum nonnulli idem deprehendi posse uolunt, ut si linimenta colorum quorundam oculis inspersa sputum non alterent, certa constipationis adeoque sterilitatis signa sint, eo quod semini confinia membra oculi existant, utpote propter cuius emissionem immodicam ijdem cito concidant. Habent & sua nonnullae uetulae signa, quibus in utro coniugum maior sterilitas existat, obseruent. Mal uae enim manipulos duos seorsim positos, alterum alterius coniugis urina perfundunt, alterumque alterius simi liter, prioremque qui exaruerit, sterilitatis in eo cuius uri na perfusus est, testem esse perhibent. Eadem & per fabas & hordeum experimenta sumunt, ut cuius pars citius germinat, in eo plus foecunditatis esse credant.","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 64.1-4","label":"64.1 to 64.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.1"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 64.9","label":"LIBER SEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.9"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}