{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis 75","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/75.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"fiantque cum lana pessaria. Quod si autem propter nimiam caliditatem conceptus impediatur, ut aut corpus complexionis nimis cali dae, aut genitalia ipsa infestata sint, tunc ante omnia con uenienti uenarum incisione facta, malleoli in sinistro, & hepaticae in dextro pede, hic calor minuendus erit. Deinde etiam purgationibus quantum satis est, erit utendum, quibus tamen pro praeparandis calidis humoribus, haec potio erit praemittenda. Herbarum plantaginis maioris, Endiuiae, Capillorum Veneris, Polypodij, Fumi terrae, ana M. s. Rosarum rubearum, Florum uiolarum, Buglossi, Nenufaris, Borraginis, ana p. j. Passularum 3 s. Mixta omnia cum aqua fontana qu. s. ad medietatem usque decoquantur, colentur, & colaturae addatur saccha ri albi qu. s. & aromatizetur cum Cinamomi, Rasurae eboris, Corallorum rubeorum praeparatorum, Santali rubei, ana 3. s. Ex praedicta decoctione sumantur 3 iij. & misceantur cum Rhabarbari electi puluerizati 3 ij. Serapij de epithymo 3 s. Cassiae nouiter extractae 3. j. s. uel mannae 3. j. Vel aliter. Elect. de succorosarum 3. iij. Cassiae nouiter extractae, Diasene, ana 3. ij. Misce cum praedictae decoctionis uel aquae endiuiae 3 j. s. fiat potus. Vel aliter. Syrupi de rosis persicis 3 j. Syrupi de floribus persici 3 s. Trochiscorum de agarico 3. j. Cassiae nouiter extractae 3. ij. Aquarum buglossae & Borraginis, ana 3 j. Misce & fiat haustus unus. Pessaria quoque parari & supponi poterunt, cum succo","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 74-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/74-2"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis 76","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/76"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}