{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De conceptu et generatione hominis iii","citation":"Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis iii","ref":"iii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/iii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/iii.md","author":{"name":"Jacob Ruf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf"},"work":{"title":"De conceptu et generatione hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"PRAEFATIO. Praesentis autem instituti non est, tantam ad paucula praecepta tractationem restringere, uel ex tam copiosa materia unam aliquam tractare particulam: sed pro contemplando totius humanae naturae opificio, rem ipsam ex fundamentis petere, & à primis eius materiae ordiri principijs. Tradendi enim meliorem fingere quàm ipsa natura sequitur ordinem, nemo poterit. Quotquot enim ab hoc in tradendis declinauere rebus, plus tenebrarum quàm lucis suis affudere traditionibus. De semine itaque & eius natura primum dicemus, nec non de con ceptu, mirabilique eius in utero alteratione & incremento, ut hinc uel leuiter rem consyderantibus, primaeua illa Dei Opt. Max. ex nihilo conditoris omnium, adhuc eodem modo procedens stupori sit omnipotentia. Cui proximum est organi quoque, in quo eiusce generatio fit, mentionem facere, matricis inquam, & quomodo se in illa foetus usque ad partus horam habeat, pro agnoscenda summa illa Dei in creatione hominis bonitate, sapientia, moderatione & po tentia ineffabili Inde & ordo naturae postulat partum ipsum, uariosque huius ca sus ac formas, nec non abortus, molas, informes species, monstraque cum causis sterilitatis & foecunditatis uarijsque sobolis parentumque remedijs persequi, ad cognoscendum mirabilia Dei opera, gratiam infinitam, misericordiam stupendam, cum sacrosanctis ipsius iudicijs omnem hominum captum superantibus, Qua quidem tractatione non omnia quae circa hanc dici possent, prosequi, sed potißima tantum complecti uoluimus: quibus omnes ad celebrandum Deum et excolenda humanitatis officia, propriae originis ratione habita, & doctiores peritioresque in hac profeßione ad perfectiora danda excitarentur. Caeterum, etsi publicae neceßitatis commodique studiosi, uulgata nostra lingua hunc tractatum publicari uoluerimus, noluimus tamen te quoque, humanißi me Lector, huius linguae desyderio magis detentum, hoc fraudare opusculo. Vt enim non cauillandi, non detrahendi, nec alios qui de his priores tradidere sua gloria fraudandi, imò nec prutatae quidem aestimationis, sed publicae tantum uti litatis gratia, hoc opus instituimus: ita de te nobis uicißim promittimus, non maligno te haec à nobis suscepturum animo, sed moderato iudicio, ea quae aliorum sunt, ad communia praecepta relaturum: quae uerò nostra, nostrae experien tiae monumenta agniturum, publicaque utilitatis studioso cupide suscepturum animo. Nos nostram, ut debemus, publico (uti nobis promittimus) commodo liberamus fidem: tu uero quantum in te est, haec diligenter inspice, perlege, fruere, Vale. DISPO","prev":{"citation":"De conceptu et generatione hominis ii","label":"ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/ii"},"next":{"citation":"De conceptu et generatione hominis iv","label":"PER ARGVMENTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/iv"},"credit":{"text":"Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis","quality":"ocr"}}