{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Sui Temporis 2.2.18-19","citation":"Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.18-19","ref":"2.2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.18.md","author":{"name":"Jacques Auguste de Thou","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou"},"work":{"title":"Historiae Sui Temporis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"R. respicere, in qua verae notae ac signa legitimae vocationis continuata ad nos vsque successione seruentur. tum caput de ecclesia aggreditur, quam non tantum electorum esse asserit, quippe in Domini area paleam cum tritico fere permisceri; ecclesiam tamen vniuersam errare non posse; quod si quaepiam singularis errat, ad principes recurrendum esse, hoc est ad Romanam, et ad vniuersalium synodorum decreta, et antiquorum Patrum consentienteis sententias; sed ante omnia scripturae testimoniis recto ecclesiae sensu et interpretatione explicatis, locum tribuendum: eum ordinem quod non tenuerint, Arrium et eius sectarios in errorum inextricabileis plagas se induisse: idem praecipitium iis patere, qui cum trabem in suis oculis non videant, in aliorum festucis sunt adeo perspicaces. inde alterum de coena caput persequitur, et insanabili curiosarum quaestionum pruritu quantum in eo peccetur, demonstrat, quamque periculosum sit, a recepta in ecclesia interpretatione recedere; alioqui fore, vt ex sacrosancti huius mysterij occasione a Deo in id instituti, vt nos eo tanquam arctiori vnionis vinculo secum constringeret, insolubilibus controuersiis et nunquam desituris dissidiis porta aperiatur, et ex eo tandem caritatis nunquam deinceps inter nos sarciendae scissura consequatur. nam si in ea sententia permaneant Protestantes, vt non existiment Christum aliter ab ascensionis in coelum tempore inter nos esse, quam antequam carnem induisset, aut aliud corpus, quam visibile, nunc habere, nec aliter in sacramento esse, quam insit in verbi praedicatione; denique res easdem esse, Christum in Baptismo induere, et ipsius carnem ac sanguinem in coena sumsere; ita in coelo esse, vt in terra non sit, sicque non plus in coena, quam in scena, aut etiam in coeno esse (haec verba Latine a Lotaringo pronunciata, ne si Gallice exprimerentur, vt ipse aiebat, offensionem audientibus parerent) nullam concordiae rationem iniri posse;","prev":{"citation":"Historiae Sui Temporis 2.2.15-17","label":"2.2.15 to 2.2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.15"},"next":{"citation":"Historiae Sui Temporis 2.2.20-22","label":"2.2.20 to 2.2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.20"},"credit":{"text":"Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml","quality":"ocr"}}