{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Sui Temporis 2.2.25-27","citation":"Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.25-27","ref":"2.2.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.25.md","author":{"name":"Jacques Auguste de Thou","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou"},"work":{"title":"Historiae Sui Temporis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"praecipuas esse atque adeo substantialeis, in mores ac doctrinam inquisitionem et electionem; nec vero mirum esse, si ab iis, qui vulgo ordinarij appellantur, manuum impositionem non acceperint; an enim ab illis, quorum deprauatos mores superstitionem ac falsam doctrinam improbant aut expectandum fuit, vt ab illis approbarentur, qui veritatem oppugnant, quam ipsi tuentur? neque vero semper miraculis ad extraordinariam vocationem opus esse, idque exemplis Isaiae, Danielis, Amosi, Zachariae, postremo Paulli confirmat. tandem Lotaringus post longam ac rixae, quam recte institutae disceptationi, propiorem contentionem, imposito silentio quaestionem de coena proponit, neque vlterius progressuros praesules et theologos, qui adsunt, dicit, quam de ea conueniatur; nam eam hodie totum orbem Christianum male habere, et necessitatem hanc sibi ab ipsis ministris impositam, vt de illa ante omnia transigatur; se proinde statim initio de ea suam sententiam disertis verbis explicuisse, iamque de ea per totum regnum famara sparsam esse, etiam euulgata, quae heic habita est, oratione. tum petit ab iis, an Augustanae confessioni subscribere parati essent; cum vicissim quaereret Beza, an totius consessus nomine id peteret Lotaringus, et an ipse ei ac ceteri praesules in ceteris capitibus subscripturi essent, nihil responsum est. instante semper Lotaringo, Beza vt omnem vrgendi ansam semel ei praeriperet, se venisse dixit, vt confessionem, quam exhibuissent, tuerentur, idque mandatum ab iis, a quibus missi sunt, habere; quod proinde excedere non possint; sed videri e re esse, vt a facilioribus disceptationis initium sumeretur; tum ad cetera ordine procederetar. tandem ministri, ne per eos stare videretur, quo minus in colloquio pergeretur, assensere vt scriptum, cui subscribi a se postularent, sibi traderetur, vt ipsi et inter se de eo mature deliberarent. tum caput de coena, quod ex Augustana confessione desumptum dicebat Lotaringus, promitur, et eis cum delectorum Vittebergensium ministrorum consultatione super eadem re ante triennium facta traditur. inde in perendinum dilatum colloquium. interea rescitum, consultationem illam a Francisco Balduino I C. Atrebate allatam esse, eiusque instigatu factum, vt Franciscus Vetusuilla; qui Diuoduro Mediomatricum regis nomine praeerat, ministros aliquot Germanos Heidelberga et Tubinga accersendos curaret. ij fuere Michael Dillerus, Petrus Boquinus a Friderico Palatino VIIviro, Ioannes Andreas Iacobus Buclinus et Baltazarus a Christophoro Virtembergico ad Nauarrum missi, vt colloquio interessent; sed cum serius venissent, Lutetiae substitere, vbi sub finem VIIIbris Iacobus Buclinus contagiosa lue correptus decessit. Balduinus aliquandiu Geueuae et postea Heidelbergae ius professus fuerat, et inde cum Lutetiam venisset, pacis viam in religione quaerens, communicatis cum Georgio Cassandro optimo viro et doctissimo ac purissimo hac aetate theologo, consiliis rem vrgebat.","prev":{"citation":"Historiae Sui Temporis 2.2.23-24","label":"2.2.23 to 2.2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.23"},"next":{"citation":"Historiae Sui Temporis 2.2.28-29","label":"2.2.28 to 2.2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.28"},"credit":{"text":"Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml","quality":"ocr"}}