{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Sui Temporis 2.3.52-53","citation":"Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.52-53","ref":"2.3.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.52.md","author":{"name":"Jacques Auguste de Thou","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou"},"work":{"title":"Historiae Sui Temporis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"cum vero regni delectus Nauarri nomine passim more solito publicarentur, Protestantes citati non paruere, sed responso edito se excusauere, delectus non nisi belli legitimi caussa indici solitos dictitantes; hoc autem minime legitimum esse, quippe cum libera publice conueniendi ad preces ac conciones Protestantibus facultas regiis edictis data sit, et eo bello libertas edictis concessa oppugnetur; et vero rege in pupillari aetate constituto, ad haec cum regina captiuo, sicuti publica fama constet, id minime licere, nisi ex ordinum regni aut saltem Senatus cuiusque prouinciae decreto; proinde aduersus publica programmata intercessere qui eandem doctrinam sequebantur, in Constantiensi praefectura, cum Cadomo, Baiocassibus, Falesiae, Viriae, Laudi fano, et Carentano; ab eoque tempore stationes ad portas oppidorum statuere exemplo Matignoni, qui ad Granuillam et Chereburgum pari diligentia excubias agi iusserat. Caenomanorum item ciuitatem III Non. April. Protestantes citra tumultum fere ceperant, expulso Carolo Angenaeo episcopo, qui Tuuolium voluptuariam arcem inde concesserat. ij cum iuberentur arma deponere misso a Regina Andrea Gillario Mortario praecipuae auctoritatis viro, et qui Protestantibus haut obscure fauebat, scripto itidem se excusarunt, et arma pariter pro regis ac regni libertate ac salute contra III viros publicae quietis hosteis et suos sumpta dicunt; quod nisi fecissent, iampridem illos voti compotes reginam a publica regni administratione, quae ipsi comitiorum regni decreto delata est, summoturos fuisse. itaque quantum possint demisse Regem obsecrant, vt quicquid ea in re egerint, in bonam partem interpretetur: tum acerrime in ciuitatis episcopum inuehuntur, qui muneris pastoralis oblitus militaria munia obeat, et latrociniis, rapinis, caedibus omnia circum infesta teneat, oblique interim suggillata IIIvirorum auaritia, et Guisij saeuitia, qui Firmitate Bernardi, Meduana Ioannis, et Sablato suae ditionis oppidis omneis fideleis Christi cultores, sic seipsos vocabant, exterminandos locorum praefectis mandauerit.","prev":{"citation":"Historiae Sui Temporis 2.3.49-51","label":"2.3.49 to 2.3.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.49"},"next":{"citation":"Historiae Sui Temporis 2.3.54-55","label":"2.3.54 to 2.3.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.54"},"credit":{"text":"Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml","quality":"ocr"}}