{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De occulta parte numerorum 12","citation":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/12.md","author":{"name":"Jacques Peletier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier"},"work":{"title":"De occulta parte numerorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Igitur Vnitas medij ordinis, quum simplicißima sit, numerum nudum ac simplicem repraesentat: ob id, nullo Exponente inscribitur, praeterquam O, seu Nihilo: & ipsa sibi subiicitur tertoi ordine: vt intelligamus perpetuò vnum esse & omnia: scilicet Ra dicem, Quadratum, Cubum, Biquadratum, & sic deinceps. Nota verò 1, quum sit omnium, vt sic dicam, antesignana, supra se habet Vnum: infra se Binarium, qui caeterorum est radix. Et Lineam resert. Deinceps Quadratum (q) habet Binarium Exponentem, ac sibi subiectum Quadratum numerum, 4. Et Superficiem repraesentat. Cubus, Ternarium habet Exponentem: Cubum verò 8 sibi subiectum. Et Solidum scu Corpus designat. Biquadratum (quq) habet Quaternarium Exponentem. Sed quia nihil in rerum natura supra corpus existit, nihil habet quod referat: tantùm ad progressum infinitatis, vt caeteri, deinceps ordine collocatur. Qui igitur tertio sunt positu, omnes Creati, seu, vt dici tur, Radicales sunt: eamque habent appellationem quam signa medij ordinis, quibus inscribuntur, ostendunt. Inter numeros autem primi ordinis Additio & Subtractio respondent Multiplicationi & Diuisioni Numerorum tertij ordi nis. Nam quemadmodum ex additione 4 ad 6 ex primo ordine, fiunt I0: ita ex multiplicatione 16 in 64 tertij ordinis, fiunt 1024, Numerus qui decimum locum obtinet, scilicet sub hac nota qu. Contrà, quemadmodum ex subtractione 4 à 6, supersunt 2:ita ex diuisione 64 per 14, exeunt 4, numerus sub nota qu repositus. Reliquorum eadem ratio.","prev":{"citation":"De occulta parte numerorum 11","label":"CREATIS, QVOS VVLGO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/11"},"next":{"citation":"De occulta parte numerorum 12-2","label":"DE INVENIENDIS NOTIS AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/12-2"},"credit":{"text":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum","quality":"ocr"}}