{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De occulta parte numerorum 148","citation":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/148.md","author":{"name":"Jacques Peletier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier"},"work":{"title":"De occulta parte numerorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Quos ludos mihi praebet dum apud ipsum lego, nouem quadrata aequalia toto: & dimensionem vnam additam dimensioni alterae. Quid quòd in Orthographiam ipsam committit? facere mensionem vbique per s literam scribit: & exagerare, lipitudo, simplici consonante. In Syntaxi verò quàm sit peritus, videamus. Numerum, inquit, inuenire qui ductus in 2, & à producto sublatis 6, residuum fiat 10. Et alibi, Quingenti milites stipendio semestri aureos nouem milia capiunt. Cuiusmodi locutionibus, Logisticae ipsius Quaestiones scatent: quas vndique ex Arithmeticorum vulgaribus qui circunferuntur, Libris corrasit, vt suas paginas infarciret, & nauseam lectoribus moueret. Algebrae vocem reucit, vt Quadraturam supponat. Illa verò quamuis peregrina sit, tamen quia proprij nominis instar est, in quauis lingua locum habet. Quadraturam autem quis vnquam Latinorum vsurpauit? praeter id, quòd non est ad hanc rem satis integra quadrandi significatio. Algebra enim non Quadratos tantum numeros, sed & Cubos, & Biquadratos respicit. Cuius rei Buteo se in praeclara sua Quadratura prorsus ignarum ostendit. At Graece doctus est. Certè: qui exagonum sine spiritus nota, qui pros orthas vbique elementis Latinis scribit: qui vocem Quidecagoni (Quindecagonum puto dicere voluisse) duarum linguarum charactêre adulteratam nobis inuehit: ne scilicet à Peletario quicquam mutuatus esse videretur. Ego enim in quarto Elementorum Quindecangulum dixi, doctorum, vt puto, auribus non absurdum. In Logisticae voce quàm sibi placet egregius iste verborum conquisitor & artifex, qui eam à se primum ad nos adductam gloriatur. Quod vt verè diceret, quid esset tamen quod ex re tam exigua sibi laudem assumeret?","prev":{"citation":"De occulta parte numerorum 147","label":"DE QVADRATIS ET CVBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/147"},"next":{"citation":"De occulta parte numerorum 149","label":"DE QVADRATIS ET CVBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/149"},"credit":{"text":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum","quality":"ocr"}}