{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De occulta parte numerorum 150","citation":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/150.md","author":{"name":"Jacques Peletier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier"},"work":{"title":"De occulta parte numerorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Geometriae enim constructio, temporum memoriae subiecta non est, sicut in hac nostra Algebra praefati sumus. Viaes, mi Razalli, quo se Buteo praecipitem ferat, maledicendi studio. Ego in Epistola ad Ferne lium, Demonstrationes plerasque omnes Theonis non esse dico: sed neque Propositionum autorem esse Euclidem, nisi siquae ab ipso demonstratae sint: quae verò sint eae, ignoramus: Ea re, ordinem duntaxat & collocationem Euclidi asscribimus: quanuis & ante ipsum multi Elementa redegissent. Quid igitur Theoni attribuemus? nimirum Demonstrationum concinnitatem, & testimonia ampliora, ad confirmandas Propositiones accommodata. At Buteo dum in meam sententiam obnititur, in laqueos se coniicit, quibus meae opinioni assentiri & suam abiurare insciens co gitur. Haec ego in Buteonem festinanter animaduerti, & fortuitò versis paginis excerpsi. Nam in ea quae attentione indigebant, non fuit otium inquirendi. Totus sum in Medicina. Ex hac enim spero vnicum meis laboribus praemium esse constitutum. Neque adeo si otium fuisset, in tam parua laude posuissem. Ab iis enim contentionibus quae publicè suscipiuntur ad con tumeliam, planè abhorreo: priuatas admonitiones amo: & publicè gratiam habendam esse duco. Tu ex iis paucis quae obseruauimus, de nostro calumniatore tecum rationem inibis, quam lecto eius opere conficies. Caeteris hominibus relinquo statuendam, an qui tali ingenio sit praeditus, vel quae recta sunt cernere, vel quae praua sunt, redarguere poßit. Nam quòd mihi literarum Graecarum peritiam detrahit, nullam causam habet nisi quam sibi per malitiam fingit. Vtrum Euclidem intellexerim an non, Demonstrationes meae testantur: Vtrum Galenum necne, nos etiam propediem, Deo iuuante, declarabimus. Nihil hactenus studiis meis desuit ab ignorantia linguarum. Tandiu ego multis homini bus parum Latinus habitus sum, quandiu Gallicè scripsi. Mea sic fuit semper ratio, vt de mei ingenij eruditione, mihi priùs satisfaciendum esse duxerim quàm hominum cuiquam. Licet enim linguarum cognitionem prae rerum perceptione parui fecerim semper: tamen pudore mihi esset pereundum, si tam inscienter quicquam ostentassiem, quam ostentat Graeculus iste: qui dum ex alieni nominis inuidia laudem sibi affectat, nil aliud quàm doctis, atque iisdem probis viris stomachum mouet.","prev":{"citation":"De occulta parte numerorum 149","label":"DE QVADRATIS ET CVBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/149"},"next":{"citation":"De occulta parte numerorum 151","label":"DE QVADRATIS ET CVBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/151"},"credit":{"text":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum","quality":"ocr"}}