{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De occulta parte numerorum 151","citation":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/151.md","author":{"name":"Jacques Peletier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier"},"work":{"title":"De occulta parte numerorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quae res efficit, vt verear ne meae existimationi & candori notam asperserim, quòd mihi imperare non potuerim, quin maledicum hominem referirem. Sed in hac causa dabunt, vt spero, mihi veniam qui aequiores erunt: & culpam in istum meritò transferent, qui initium introduxit. Nemo enim tam ad modestiam bene compositus, qui talium hominum importunitate laceßitus non incandescat. Ego verò vt iam meo more, id est ingenuè, loquar: non inficior me ex Buteonis insimulatione meliorem esse factum. Nam quemadmodum ex Galeno didici Platoni subscribente, nullum librum esse tam bonum qui calumniae vim effugere queat: ita ex Plinio, nullum tam malum, ex quo fructum aliquem non reportes, modò adsit iudicium. Sed nihil homine Philosopho, ne dicam Mathematico, indignius esse potest, quam sint maledicta, contumeliae concertationesque pertinaces, non veritatis peruestigandae, sed contradicendi studio quaesitae. Si honestè mecum egisset Buteo, si me per literas, vt debebat, monuisset: si denique boni viri officio functus esset, quàm grato animo, siquid ipse rectè animaduertisset, accepissem! vt hominem fouissem! vt in sinu gestassem! quàm benigne etiam quae nimis attente notasset, interpretatus essem! Ego enim me reprehensoribus exposui volens: quod in meis Episto lis profiteor: sed de calumniatoribus nihil omnino suspicabar. De Elementis verò Geometricis tibi ego, Razalli, obiter & iudicium & consilium meum exposui. Quaedam enim à me consultò emissa sunt, quae postrema manu non tractaui: quaedam emendanda mihi reseruaui, quae Buteo ne per somnium quidem vnquam cogitauit.","prev":{"citation":"De occulta parte numerorum 150","label":"DE QVADRATIS ET CVBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/150"},"next":{"citation":"De occulta parte numerorum 152","label":"DE QVADRATIS ET CVBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/152"},"credit":{"text":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum","quality":"ocr"}}