{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De occulta parte numerorum 25","citation":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/25.md","author":{"name":"Jacques Peletier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier"},"work":{"title":"De occulta parte numerorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Quare diuisis i0 per T, numerum signo re antepositum, exibunt 24: atque is erit Numerus qui quaerebatur. Probatio. Tertia pars 24, est 8: quarta eiusdem, est 6: quas si à 24 dempserimus, relinquentur 10, sicut in Quaestione fuit constitutum. Vides hoc totum pendere à communi illa sententia, Si ab aequa libus aequalia auferantur, quae relinquuntur erunt aequalia. Diuisio autem id perficit, nempe Regula illa laudatißima quatuor quantitatum, quam vulgò Regulam Trium vocant. Quaeret fortasse quispiam quánam ratione haec Regula Trium in hunc locum inducatur: & quam collocationem habeant Numeri. Nimirum sic stant Numeri ad Regulam, q r dant IO, quantum dat Ire? Multiplico II per 10, fiunt I0r: Diuido I02 per 1° Be, exeunt 24. Altero Exemplo studiosos veluti manu docebimus. Alexander Magnus, quum aliquando Calisthenem Philosophum infamiliare colloquium adhibuisset, atque in aetatum mentionem, vt sit, incidisset: Ego, inquit, Ephestionem duobus annis anteeo: Clytus nostram amborum aetatem quatuor annis superat: Cui Calisthenes, Commodè, inquit, ô Rex, mihi isthaec annorum collatio memoriam refert patris mei: qui quum nonagesimum sextum attigerit annum, tres vestrûm, dum vixit, aetates compleuit. Quaeritur quotum aetatis suae annum ageret Alexander, tum Ephestion & Clytus. Pro annis Ephestionis qui minimus natu fuit, pono IR: Erúuntque anni Alexandri, IR p. 2: Clyti verò, 11 p. 6: Quorum summa, nempe ARp. 8. erit aequalis 96. Quod antè quàm absoluamus, de Transpositione, quae AEquationi interuenit, quaedam necessaria praecipiemus. DE TRANSPOSITIONE PARticularum AEquationis, Signorumque Pluris & Minoris. CAP. XII.","prev":{"citation":"De occulta parte numerorum 24","label":"DE MINVTIIS SEV FRAG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/24"},"next":{"citation":"De occulta parte numerorum 26","label":"DE MINVTIIS SEV FRAG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/26"},"credit":{"text":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum","quality":"ocr"}}