{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De occulta parte numerorum 56","citation":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/56.md","author":{"name":"Jacques Peletier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier"},"work":{"title":"De occulta parte numerorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Is Numerus est iru: Duo minores, IRz m. 8, & II. m. 6. Hos duos inter se multiplico, fiunt iq p. 48 m. 14 Ee, aequalia II p. 4, hoc est, iq aequale 1512 m. 44. Huius Numeri Radix maior (duplicem enim habet Radicem) est Ii, Numerus quaesitus. Duo Numeri minores, sunt 5 & 3. Altera Radix est 4: quae etiam ad Quaestionis propositum accommodatur: sed per Numeros quos Absurdos vocant, scilicet per Numeros infra nihil. Verbi causa, Sumatur haec posterior Radix, 4, pro eo quem quaerimus, Numero. Duo numeri minores erunt m. 4. & m. 2: qui inter se multiplicati efficiunt 8. Vides Numeros fictos infra nihil sine vsu non esse: quum Regularum fidem faciant. Imò miraculo non caret quod ex ipsorum multiplicatione, qui nulli sunt, producantur Numeri veri. Magna porrò huc ingenij contentio incidit, an ex nihilo aliquid faciat Natura: tum an idipsum quod est, ad nihilum redigi poßit. Quin ad institutum pergamus. Quaestio VII. Quaero duos Numeros, qui inter se multiplicati faciant 72. ipsorum verò quadrata simul iuncta, faciant 180. Cognito quadrato 72, quod est 5184, ponatur pro quadrato minoris Numeri, iqu: & erit quadratum maioris, 180 m.iqu. Haec duc inuicem: fiunt 180qm. iqq, aequalia 5184: id est iqq aequale 180qm. 5184. Extraho Radicem Biquadratam 180qm. 5184, (eius verò extrahendae parest ratio quae Quadratae): Minus quadratum erit 36: maius verò 144. Quapropter duo Numeri, erunt 6 & 12. Haec Quaestio desumpta est ex Propositione 1111 secundi Elementorum: cuius figurationem hic subiecimus. Vbi linea AB diuisa est sortuitò in puncto C: & Quadracum totum AD, aequale est duobus Quadratis AE & ED cum duobus Supplementis CF & EG: reliqua verò ad Quaestionis sententiam facilè redigentur. Quaestio ipsa aliter etiam enun ciari poterat.","prev":{"citation":"De occulta parte numerorum 55","label":"TEGTIR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/55"},"next":{"citation":"De occulta parte numerorum 57","label":"TEGTIR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/57"},"credit":{"text":"Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum","quality":"ocr"}}