{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica 60","citation":"Jacques Rohault, Physica 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/60.md","author":{"name":"Jacques Rohault","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault"},"work":{"title":"Physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Dividuntur in Incisores, caninos & molares: Illorum quaterni sunt in utraque maxilla: Istorum in qualibet maxilla utrinque unus: horum verò viginti, in quavis maxilla decem, utrinque quinque Truncus è Spina, Osse innominato, & Thorace componitur. Spina quatuor habet partes, cervicem, dorsum lumbos & os sacrum. Cervix constat vertebris septem, & hyoide. Dorsum duodecim. Lumbi quinque vel sex, atque sic triginta omnes sunt in spina vertebrae. Thorax construitur ex sterno, costis, scapulis & claviculis. Ossium sterni numerus incertus est, nunc septem dantur, nunc quinque; nunc tria, nunc unum. Costae sunt XXIV. duodecim utrinque: dividuntur in veras & nothas. Verae sunt septem superiores: Nothae sunt quinque inferiores. Scapulae sunt duae, utrinque una: Claviculae etiam sunt duae, utrinque una. Os innominatum tribus ossibus constat, 1. est os Ilium, 2. os Coxendicis. 3. oS Pubis. 23. Artus sunt duo Manus & Pedes. Ossa manûs in Brachium, Cubitum, & Manum extremam dividuntur. 25. Brachium unico constat osse, eoque magno & valido, longo & inaequali.","prev":{"citation":"Physica 59","label":"CAPUT SEXTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/59"},"next":{"citation":"Physica 61","label":"CAPUT SEXTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/61"},"credit":{"text":"Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica","quality":"ocr"}}