{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 11","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/11.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"PROPOSITIO IV. Umpto itaque me cum aliquo certare, hoc pacto: Sut qui priùs ter vicerit, quod depositum est, lucretur, & me jam bis vicisse, alterum verò semel. Scire cupio, si lusum prosequi non velimus, sed pecuniam, de quâ certamus, prout aequum est, partiri, quantum ejus mihi obtingeret. Ut igitur ad primò propositam quaestionem veniamus, nimirum, de faciendâ distributione inter diversos collusores, quando eorum sortes inaequales sunt, opùs est ut à facilioribus incipiamus. Primò considerare oportet lusûs, qui utrobique deficiunt. Certum enim est, si inter nos convenerit, verbi gratia, ut quod depositum est lucretur is, qui priùs vigesies vicerit, & ego decies & novies vicero, at alter decies & octies, tantò meliorem fore eo casu sortem meam, quantò hîc melior est, ubi à tribus lusibus binos consequutus sum, ille verò unum duntaxat: quia nimirum utrobique mihi unus tantummodò lusus sed ipsi duc deficiunt. Porrò ad inveniendum quanta pars utrique debeatur, advertendum est quid fieret, si in lusu pergeremus. Certum enim est, si primum ludum vincerem, me praescriptum numerum impleturum & omne depositum consecuturum, id quod vocetur a. Quòd si autem alter primum ludum vinceret, tunc aequata utriusque sors foret, (quippe utrique uno adhuc deficiente ludo,) adeoque cederet cuique 1/a. Manifestum autem est, me aequam habere sortem ad primum ludum vincendum aut perdendum, ita ut mihi nunc aequa sit expectatio ad obtinendum a aut 1a: quod ipsum per imam Propositionem tantum est ac si utriusque sortis dimidium, id est, †a, haberem; & relinquitur alteri meo collusori Ja, quae ipsius C portio statim ab initio eodem modo reperiri potuisset. Unde pa D tet, eum, qui ludum meum in se recipere vellet, mihi /a pro eo tradere debere, ac proinde semper tria contra unum deponere eum E posse, qui unum ludum vincere contendat, priusquàm alter duos vincat, Annotat. Primò considerare oportet lusùs, qui utrobique deficiunt.","prev":{"citation":"Ars conectandi 10","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/10"},"next":{"citation":"Ars conectandi 12","label":"PROPOSITIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/12"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}