{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 111","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/111.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Fingo itaque institui ab ipsis m +1–1 ludos non quòd paucioribus ludis alterutri constare victoria non possit quâ semel obtentâ finita est alea, sed quia residui ad m — n–1 ludi, si maximè instituerentur, complendo quoque alterius numero non sufficiunt, eoque victori nequicquam praejudicare possunt) fingo inquam institui à collusoribus m—n—1 ludos, & considero quòd ipse A deposito potiatur, quoties accidit ut alter B aut nullum, aut unum, aut duos, aut tres, &c. aut denique m–1 horum ludorum, nec plures, evincat; id verò tot casibus contingere posse liquet, quot nulliones, uniones, biniones, terniones, &c. ac denique combinationes secundùm exponentem m–1 in ludis mn1 continentur. Quare cùm totidem casus habeat A ad obtinendum depositum 1, & reliquos ad perdendum, sitque numerus omnium casuum 2 m47–1 ceu omnium simpliciter combinationum; erit ipsius sors per 1. Cor. 3. Prop. 1. part. aequalis aggregato dictarum combinationum (à nullione ad illas inclusivè, quoe exponente m– gaudent) diviso per 2m4. 1–1, ut supra. Nota: si numeri deficientium lusuum m & n exiguo differant, satius est quaerere per 5. Coroll. cit. Prop. quantitatem solius lucri, seu quantitatem expectationis collusoris A non respectu totius depositi sed respectu solius pecuniae alterius. Ex. gr. sit mo0n–1, adeoque m —nOO 21; denotabitur numerus casuum, quos habet A ad obtinendam pecuniam alterius (quae nunc sit 1) per numerum combinationum in ludis an ab exponente o usque ad exponentem n; & numerus casuum, quos habet ad perdendum tantundem, h. e. ad obtinendum 1, per numerum reliquarum combinationum secundùm exponentes superiores: quare cùm bini exponentes paralleli, inferior & superior, per Cor. 2 hujus combinationes habeant aeque-multas, eoque se mutuò destruant, relinquentur pro excessu, quo numerus illarum combinationum harum numerum superat, solae combinationes secundùm exponentem n semissem ipsius an, quarum numerus est sic ut inde per dictum Coroll. 5. lucrum collusoris A respectu pecuniae alterius emergat div. per 22n, itidem ut supra. Neque absimili modo definietur hoc lucrum in casu mQ n4–2, aut \"On 3 &c. Reperio autem, quòd dato numero n, lucrum ipsius A in casum OOnI, sit ad lucrum illius in casu mO0n4–2, in ratione n1 ad 2n 4 1; & lucrum in casu moo n––2, ad lucrum in casu mO n+ 3, in ratione 2n4–4 ad 314–4. &c. In gratiam eorum, qui speculationibus numerorum delectantur, obiter adhuc addo duas proprietates Tabellae Prop. 7. Part. 1 subnexae è quarum utrâvis idem quaesitum exsculpi potuisset. Una est, quòd numeratores columnae verticalis tertiae sint Trigonales 3, 6, 10, 15, 21. &c. aucti numeratoribus columnae 2dae 4, 5, 6, 7, 8, &c. quòd numeratores col.","prev":{"citation":"Ars conectandi 110","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/110"},"next":{"citation":"Ars conectandi 112","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/112"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}