{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 14","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/14.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Et relinquitur 1/2 a collusori meo; ita ut mea sors ad sortem illius se habeat, sicut 7 ad 1. Quemadmodùm autem ad hunc calculum requisitus est praecedens, ita rursus hicce inservit sequenti: nimirum, si ponamus mihi unum ludum deficere & collusori meo 40r lusûs. Et invenitur eodem modo, mihi deberi 1/ istius quod depositum est, & ipsi 18. Annotat. Ex progressione harum fractionum, 1/a, Ja, Ha, quae per praeced. & hanc Propositionem inventae sunt, porrò infertur, si collusori meo deficiant ludi 5, fore sortem meam 1a: si sex, 31 4. si septem, Hga; & in genere, si mihi deficiat unus lusus & collusori meo ludi quotcunque, meam sortem fore ad sortem illius in eâ ratione, quam habet, demtâ unitate, productum binarii toties positi & multiplicati in se, quoties indicat numerus lusuum alteri deficientium, ad unitatem. PROPOSITIO VI. Onamus mihi deficere duos lusûs & collusori meo tres lusûs. Fiet itaque primo lusu; vel ut mihi unus lusus deficiat & ipsi tres (unde mihi per praecedentem Propositionem obtinget / a); vel ut cuique nostrûm adhuc duo lusûs deficiant, unde mihi debebitur /2a, quandoquidem sic utrique aequa sors futura est. Est mihi autem aequalis facilitas ad primum ludum vincendum aut perdendum; ita ut mihi aequa sit expectatio ad obtinendum / a aut Ja, id quod mihi valet 1 a, per imam Propositionem. Et debentur mihi F1 partes ejus quod depositum est, & collusori meo 5 partes.","prev":{"citation":"Ars conectandi 13-2","label":"PROPOSITIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/13-2"},"next":{"citation":"Ars conectandi 15","label":"PROPOSITIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/15"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}