{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 168","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/168.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Ponamus deinde, primo jactu prodiisse senarium. Itaque cùm 5 casus sint, quibus altero jactu idem redire potest senarius, dum rursus 8 aliis 5 vel 9 puncta obtingere possunt; sequitur nunc collusorem A 5 habere casus pro se, & 8 contra se, (neglectis, ut antea, reliquis, qui ipsum in eodem statu re inquunt) quod sortem ei parit 00 555. Quanta quoque illius expectatio est, si primo jactu octonarius evenerit; cùm senarius & octonarius eidem casuum numero sint obnoxii. Ponamus denique, primo jactu cecidisse septenarium. Unde cùm idem septenarius sequenti jactu sex casibus redire possit, erunt nunc 6 casus, pro collusore A, dum 8 ut antea sunt pro adversario; quod sortem ipsius A efficit? His ita inventis pergo in Problemate, considerando statum collusoris A ante primum jactum, & examinando quot ille casibus per jactum hunc ad unamquamque praecedentium sortium pervenire possit: Primò constat, in tesseris duabus sex esse casus punctorum duplicatorum quorumque, ut & quatuor alios punctorum trium vel undecim, adeoque 10 in universum casus, qui collusorem A ex ludi praescripto totius depositi dominum reddunt. Deinde etiam liquet, ut jam insinuatum est, 8 esse casus punctorum quinque vel novem, quibus ille contra toto deposito excidit. Praeterea numerantur 6 casus quatuor simul & decem punctorum, sed comprehensi in iis ambo casus duplicati binarii & quinarii, quibus collusor A toto deposito potitur, quorumque ratio jam habita est; his igitur subtractis remanent tantùm 4, qui ipsum ad sortem supra inventam 17 perducunt. Porrò habentur casus i0 pro sex & octo punctis, unde demtis iterum duobus pro duplicato ternario & quaternario, relinquuntur 8, qui illum ad sortem supra repertam 3 promovent. Tandem reliqui sunt 6 casus ad puncta septem, quibus supra ostendimus ipsi sortem acquiri!. Omnibus igitur in compendium redactis, clarum est, expectationem Aleatoris A, quam ab initio ludi habet, fore IIIUS. 7, –co /, ac proinde collusoris llusoris B 3838, sic ut ratio sortium sit, ut 4189 ad 4820. Unde perspicuum fit, potiorem hujus quàm illius conditionem esse, ut maximè sint qui secus existiment. inque partes ipsius A transire malint.","prev":{"citation":"Ars conectandi 167","label":"PROBLEMA XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/167"},"next":{"citation":"Ars conectandi 169","label":"PROBLEMA XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/169"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}