{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 187","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/187.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Atqui cùm ambo folia ima sunt isodynama, utrumvis sibi eligat collusor, oeconomus ex ludi praescripto non potest non vincere, id quod ipsi valet 1; sin verò diversis pollent dignitatibus, uterque aequalem habet ad vincendum & perdendum expectationem, quandoquidem collusor aequè facilè humilioris ac altioris dignitatis folium eligere potest, id quod utrivis valet 1/2. Sunt igitur oecoad 1/, quod facit nomo Acasus ad 1, & & relinquitur ejus collusori : hoc verò per Annot. ad lit. I. Prop. XI. part. 1. tantundem est, acsi haberet oeconomus fg– 2 casus ad lucrandum, & fg – f casus ad perdendum; quare constat essep. q:: fg 4+s–2. fg–f. Et quoniam is praeterea retinet pro ludo sequenti jus oeconomi, quoties vincit; eoque excidit quoties perdit, patet etiam hîc esse m oO p, & no0q. Nota, si sit numerus specierum f 00 4, fit p. q (:: m. n) : 2g4–1. 25–2; quae rursus posito numero dignitatum g D 9 reducitur adp. q:: 19. 16. Hinc sumto, quòd collusor pro singulis lusionibus deponere soleat a, debebitur oeconomo per praeced. Probl. ejusque Coroll. 3. pro primo ludo – pro omnibus ludis 2Θ 3a, excessu non superante unam centies millionesimam partem ipsius a in ludis tantùm 7. Si igitur oeconomus à ludo cessare velit, tertio cuidam praerognivam suam vendere poterit pretio 3/a; at si ludum continuare, & jus tantùm suum in collusorem transmittere malit, accipiet ab ipso duplum, nempe 113a. 2. Si tres fiunt manipuli, totidemque unà cum oeconomo sunt collusores, liquet, duorum quorumvis manipulorum folia infima tot rursum variationibus obnoxia fore, quot biniones in universo chartarum numero continentur, cùm tertius manipulus considerari possit acsi abesset, ejusque folia omnia caeteris manipulis adhuc essent permista: quare oeconomo tot erunt casus, quibus utrumvis suorum collusorum seorsim superet, aut superetur ab ipso, quot erant in hypothesi duorum tantùm manipulorum; hoc est, manebit, ut antea, p. q:: fg +f—2. fg–f:: (in casu f00 4) 2541. 25–2.","prev":{"citation":"Ars conectandi 186","label":"PROBLEMA XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/186"},"next":{"citation":"Ars conectandi 188","label":"PROBLEMA XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/188"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}