{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 21","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/21.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"PARS PRIMA. 3 vel 18 4 vel 17 5 vel 16 6 vel 15 punctorum. In tribus tesseris reperiuntur. actûs. 7 vel 14 8 vel 13 9 vel 12 Annotat. Quod hîc Auctor praestitit in duobus & tribus tesseris, praestari quoque potest in quatuor quinque pluribúsve, in quibus numeri jactuum quotvis punctorum haud aliter invenientur. At quia facilè fieri potest, praesertim ubi tesserae multae fuerint, ut quamplurimi jactûs praetereantur, nisi aliquem in iis inquirendis ordinem observes, ostendam quâ quis methodo uti debeat, ut certus esse possit, se omnes adinvenisse nullo praetermisso. Primò inquirendum, quot modis diversis componi possit propositus punctorum numerus, ex tot partibus quot sunt tesserae, quarumque partium nulla senarium superet: deinde explorandum, quot jactûs cuilibet horum modorum respondeant; quae quidem omnia meliùs exemplis quàm regulis addisci possunt: Esto itaque indagandum, quot jactûs reperiantur 12 punctorum in 4 tesseris. Hunc in finem incipio à 4 unitatibus, scribendo 1. 1. 1. 1, deinde primam unitatem adaugeo continuâ additione unitatum, quousque senarium efficiant & habeatur 6. 1. 1. 1; sed quia summa horum numerorum nondum exaequat numerum propositum 12, attollo etiam secundam partem ad binarium, ad ternarium, scribendo 2. 2. 1. 1, deinde 3. 3. 1. 1, singulisque vicibus primum numerum ad senarium elevo, ut habeantur 6. 2. 1. 1, & 6. 3. L. 1, quorum summae adhuc à proposito numero deficiunt: quare pergo scribere 4. 4. 1. 1, primoque quaternario ad senarium elevato habebo tandem 6. 4. 1. 1, quorum summa aequalis 12; quare seorsim illos adnoto: posteà scribo 5. 5. 1. 1, quos quia pariter 12 efficiunt, iterum reservo. Jam quia 6. 5. 1. 1, uti & 6. 6. 1. 1, excedunt 12, illis neglectis tertiam quoque unitatem, quae hactenùs intacta mansit, ad binarium elevo, scribendo 2. 2. 2. 1, sed quia primo binario ad senarium promoto numeri 6. 2. 2.","prev":{"citation":"Ars conectandi 20","label":"DE TESSERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/20"},"next":{"citation":"Ars conectandi 22","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/22"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}