{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 211","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/211.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Certitudo rerum, spectata in ordine ad nos, non omnium eadem est, sed multipliciter variat secundùm migis & minus. Illa de quibus revelatione, ratione, sensu, experientia, ἀυτοψία aut aliter ita constat, ut de eorum existentia vel futuritione nullo modo dubitare possimus, summa & absoluta certitudine gaudent. Caetera omnia imperfectiorem ejus mensuram in mentibus nostris obtinent, majorem minoremve, prout plures vel pauciores sunt probabilitates, quae suadent rem aliquam esse, fore aut fuisse. Probabilitas enim est gradus certitudinis, & ab hac differt ut pars à toto. Nimirum si certitudo integra & absoluta, quam litera a vel unitate 1 designamus, quinque verb. gr. probabilitatibus ceu partibus constare supponatur, quarum tres militent pro existentia aut futuritione alicujus eventus, reliquae contra: eventus ille dicetur habere 1/ a, seu1/ certitudinis. Illud igitur altero probabilius vocatur, quod majorem certitudinis partem habet; etsi in positivo probabile ex usu loquendi tantùm dicatur id, cujus probabilitas semissem certitudinis notabiliter superat. Dico, notabiliter; nam quod semissem certitudinis circiter aequat, dubium vel anceps vocatur. Ita probabilius est, quod / certitudinis habet, quàm quod 1; etsi neutrum in positivo sit probabile. Poßibile est, quod vel tantillam certitudinis partem obtinet: Impossibile, quod nullam aut infinitè exiguam. Ita possibile est, quod habet 1/2, aut 1 certitudinis. Moraliter certum est, cujus probabilitas ferè aequatur integrae certitudini, sic ut defectus sentiri non possit: Moraliter impoßibile contra, quod tantum duntaxat probabilitatis habet, quantum moraliter certo ad omnimodam certitudinem deest. Ita si pro moraliter certo 92 certitudinis possidet, erit moraliter imcerto habeatur, quod 190 possibile, quod ejus tantùm habet τ866.","prev":{"citation":"Ars conectandi 210","label":"PROBLEMA XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/210"},"next":{"citation":"Ars conectandi 212","label":"PROBLEMA XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/212"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}